Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0328
Fólio: 
143r-143v
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
1
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Godina prolix Dauiz placuit mihi per bona pacis et uoluntas ut ubi faciat uobis Iohanni presbiter sicut et facio carta et textum sub honore San[c]ti Saluatoris et Sancte Marie de mea hereditate pro remedio anime mee. Et habet iacentia in predicto loco Auougudi subtus mons castro Alafoei discurrente riuulo Vauga territorio Alafoei. Do uobis de ipsa uilla tercia de octaua cum quantum in se obtinet et ominis aprestitum est per ubi illa potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis. Do uobis ipsam uillam pro remedio anime me et peccatorum meorum ut teneatis eam in uestra uita firmiter et post obitum uestrum aut exitum exiturum relinquatis eam ad locum illum supranominatum San[c]ti Saluatoris et Sancte Marie de Vouzela. Siquis tamen quod fieri non creditis aut aliquis homo uenerit tam propinquis quam extraneis uel ego uenero contra hanc cartam et textum firmitatis irrumpere quesierit uel temptare presumserit sit excomunicatus ab ecclesia catholi[c]a et segregatus a consorcio omnium sanctorum et in eterna damnatione sit perhemptus cum Iuda traditore absque ulla remissione et insuper pariat ipsa hereditate duplata uel trip[l]ata uel quantum fuerit uobis meliorata et insuper L.a solidos et iudicato. Facta carta testamenti notum die erit III.o Nonas Ianuarii, Era T.a C.a X.v.a II.a. Godina uobis Iohanne presbiter et San[c]ti Saluatoris et Sancte Marie hoc textum firmitatis manu mea ro † † boraui.
Qui presentes fuerunt: Egeas ts., — Odorius ts., — Pelagius ts., — Diago ts.
Go[n]disaluus notauit, — Go[n]disendus annunciauit et confirmauit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.