Carta conuentionis et firmitudinis

Cartulário:

Nº Documento: 
0337
Fólio: 
146r
Data do documento
Ano: 
1134
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 22, or. car.

In Christi nomine. Placuit mihi Bernardo Colinbriane ecclesie episcopo concedente eiusdem ecclesie cuneo hanc conuencionis et firmitudinis scripturam tibi presbitero Iohanni scribere et roborare de ecclesiola quadam in terminis Montis Maioris sita uocabulo Sancti scilicet Eufemia(a) quam habeas cum omnibus hereditatibus sibi pertinentibus eo quod nobis unam bonam dedisti mulam. Tali uidelicet pacto ut cun[c]tis diebus uite tue eius prestamine et beneficio fruaris. Post mortem uero prefate sedi eam relinquas. Nos igitur tibi hanc cartam fecimus firmitudinem ut nemo presenciam seu successorum te in hoc conturbare presumat. Et si aliquis in contra surrexerit quantum tibi aufferre temptauerit dupliciter conponat et insuper anathema sit nisi ad santificacionem uenerit. Facta conuencionis carta mense Nou[e]mbro, Era M.a C.a LXX.a II.a. Ego pontifex Bernardus cum consensu canonicorum qui hanc cartam tibi Iohanni sacerdoti scribere iussimus ante ydoneos testes propriis manibus robor † † amus.

Aparato: 

(a) O u encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.