Testamentum in Tauaredi

Cartulário:

Nº Documento: 
0339
Fólio: 
146v
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 7, or. car.

(a) Quod cauendum quippe est unicuique fideli christiano cum per os Domini Nostri Ihesu Christi dictum est: "Quid prodest homini si uniuersum mundum lucretur anime uero sue detrime[n]tum paciatur"(b). Hoc ego Ledegundia Domino inspirante bene intelligens particulam mearum hereditatum pro remedio anime mee meorumque parentum sedi Beate Marie Colinbriensi concedo illam uero scilicet porcionem meam quam habeo in Tauarede uidelicet quanta mihi a patrimonio seu matrimonio pertinet. Si forte filius uel extraneus uenerit qui hanc testamenti cartam frangere querat primitus a Deo uiuo et uero sit maledictus et a liminibus San[c]te Ecclesie sequestratus. Facta testamenti firmitudine mense Nouembrio, Era M.a C.a LX.a VI.a. Ego supradicta Ledegundia que hanc cartam scribe[re] iussi cum idoneis testibus confirmo atque propria manu robor † o.
Qui presentes fuerunt: Sabastianus ts., — Saluatus Zoleimaz ts., — Midus Petriz ts., — Garcias ts., — Saluatus Alcarak ts., — et ego Petrus Suariz filius eius conf.
Iohannes diaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi escrita na margem esquerda. — (b) Mat. 16, 26: "Quid enim prodest homini, si mundum uniuersum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur?" (cfr. Marc. 8, 36 e Luc. 9, 25).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.