Carta donationis siue confirmations

Cartulário:

Nº Documento: 
0366
Fólio: 
155r-155v
Data do documento
Ano: 
990
Mês: 
11
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini. Leodegundie prolix Eroni in Domini Deo eterne salutem, amen. Ideo placuit michi bone pacis et uoluntas ubi donaremus uobis Tructesendo Osoreiz et uxori uestra Hunisco sicut et donamus. Valeat donacio sicut et uendicio. Damus uobis hereditatem in uilla Alduari territorio Portugal subtus mons Mahamut discurrente flumen Dorio prope literre maris comodo illa obtinuit auia nostra domna Godo, exceptis racione de Vimara Ermiariz. Confirmemus uobis terras, arbores fructuosos uel uicos et locis antiquis per ubi illa potueritis inuenire libera in Dei Nostre. Abeatis potestatem ut habeatis eam firmiter uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum quicquid ex ea aliquid agere uel facere uolueritis. Ad cartam confirmando accepimus de uos uno boue et una pelle tanto nobis bene conplacuit. Siquis aliquis homo uos pro ista calumniare uoluerit an uoluerimus como habeatis licencia de nos adprehendere ipso que in carta resona duplato et quanto fuerit meliorata et uobis perpetim abitura. Facta carta confirmacionis XIII Kalendas Decembris, Era M XXVIII.a. Leodegundie prolis Eroni in hanc cartula firmitatis manu mea conf. †.
Qui presentes fuerunt: Megido ts., — Honorigo Didaz ts., — Gudesteo presbiter conf., — Froiulfo Anagildiz ts., — Flauiano ts., — Tellon Gundemariz ts., — Velasco Velasquiz ts., — Viraremiro ts., — Manno ts., — Gundesindo ts., — Froila Didaz.
Gontualdo notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.