Testamentum de pomario de Coselias

Cartulário:

Nº Documento: 
0239
Fólio: 
116r
Data do documento
Ano: 
1127
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Ego Bellida Stephani ignorans diem mortis mee atque timens repentinans esse carensque locutione ideo hanc scripturam integro arbitrio scribere iussi ut omnia mea post obitum meum ita fiant diuisa: domum scilicet quam habeo intus Colimbriam et omnia que in ea sunt condono nepoti meo Martino; omnes alie hereditates Colimbrie et Montis Maioris et que in quocumque loco mee postsunt inueniri diuidantur in quatuor partibus excepto illam uineam que est in Quiniandus: una pars sit filie mee Eugenie; aliam partem do ad nepotes meos(b) meas Mariam et Bilidam; terci[a] uero pars sit nepoti meo Martino; de illa quarta parte reintegrentur canonici de quinta sua et illud quod inde remanserit tribuatur pauperibus. Et insuper illud pomarium quod habeo in Coselias concedo sedi Sancte Marie. Et si ipse nepos meus Martinus mortuus fuerit relicto semine sit concessum semini sicut est semini(c) patri. Si aliquis patens uel impotens uenerit qui hanc firmitudinem frangere querat quantum auferre temptare uoluerit in duplum componat illis quibus ego concessi necnon si perseuerare quesierit cum principe demoniorum habeat societatem. Facta firmitudinis scriptura mense Octobrio, Era M.a C.a LXV. Ego Belida coram idoneis testibus confirmo et cum propria manu robor † o.
Qui presentes fuerunt:(d)
Ad confraternitatem Sancti Sepulcri mando dare X solidos.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita. — (b) Palavra riscada. — (c) Palavra riscada. — (d) O documento não tem as subscrições.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.