Testamentum de Petrulia

Cartulário:

Nº Documento: 
0242
Fólio: 
117r
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi, amen. Ego Petrus Aluitiz in uice mea et uxoris mee Geluire et ego Martinus Seguiniz pro me et pro omnibus fratribus meis et sororibus illis fauentibus facimus cartam testamenti sedi Sancte Marie Colimbriensi ecclesie de nostra particula illius uille quam Petruliam uocant que est iuxta illa Viminaria scilicet quota pars inde accidebat nobis ex parte domini Seguini patris nostri cui sit beata requies. Nam postquam ipse pater noster ex hoc seculo migrauit clerici Sancte Marie postulauerunt nobis suam quintam partem sicut est consuetudo omnium defunctorum(a) et idcirco placuit nobis dare illis ipsam nostram partem(b) illius predicte uille integram et has illis inde confirmare litteras quatinus recipiant ipsam hereditatem pro sua quinta. Et si aliquis hoc testamentum infringere uoluerit, i[n] primis sit excomunicatus et cum Iuda traditore dampnatus et quod auferre temptau[er]it in duplum sedi San[c]te Marie Colinbriensi componat. Facta testamenti scriptura mense Decembris, Era M.a C.a LX.a I.a. Nos predicti Petrus et Martinus qui hanc scripturam facere iussimus propriis manibus confir † † mamus.
Qui presentes fuerunt: domnus Martinus prior ts., — Tellus archidiaconus ts., — Pelagius presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Arias Pelaiz ts., — Martinus presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Iohannes diaconus ts., — Gutier Suariz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Saluatus Zoleimaniz ts., — Martinus Ramiriz ts., — Sendino Randufiz ts.
Martinus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A letra c encontra-se adicionada na entrelinha. — (b) O r encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.