De eclesia de Sauri

Cartulário:

Nº Documento: 
0241
Fólio: 
116v
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
10
Dia: 
10
Nota: 

Esta data foi extraída do texto que figura no Livro Santo, pois a cópia do L. P., relativamente àquele, está bastante incompleta.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) Liv. Santo do Most. de Santa Cruz de Coimbra, fl. 47v.
D) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 13, cóp. séc. XIII. É uma adulteração de B. As variantes daquele foram omitidas podendo ser lidas em D. P., IV, p. 312.

(a) In nomine Domini. Cum illud castrum quod appellatur Sauriu ob frequentem guerram Sarracenorum raro incoleretur habitature placuit diuine uoluntati per eximiam reginam Tarasiam perficiendem eidem castello Gonsaluum Gonsaluiz pro principe manu teneri cum Dei adiutorio ad defensari. Quo ego Gonsaluus episcopus Colimbriensis compertum habuit utilitati nostri sedis(b) prouidens sollicitus fui canonicos nostros Martinum presbiterum Arias fratremque suum Menendum, ad ecclesiam que ibi iacebat destructa reedificandam atque obtinendam dirigere. Sed quamuis multum resisterent inter pauorem Maurorum illo ire tamen gratia nostra pernoti flexerunt animum suum que imperabantur facere si ex testamento scripturam firmitudinis de illa supradicta ecclesia factam a nobis sibi reciperent. Quibus nos propter utilitatem sedis Sancte Marie adquiescentes placuit mihi Gunsaluo episcopo et Martino eiusdem sedis priori una cum assensu canonicorum per auctoritatem domine nostre regine Tarasiam kartam donationis ac firmitudinis facere tibi uidelicet predicto Martino fratrique tuo Menendo de supranominata ecclesia. Tali uidelicet pacto ut firmiter illam obtineatis et secundum uires uestras reficiatis et in unoquoque anno ius quod inde ad sedem(c) ad sedem pertinet fideliter reddatis sicuti de ecclesiis co(d) Colimbrie faciunt. Et ab hac die in tempore tam uos quam quisque ex propinquitate uestra professione clericus fuerit per successiones temporum firma stabilitate obtineatis et nunquam ea sine culpa secundum decreta canonum pro alio aliquo homine perdatis.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) Emendado de sede, pela sobreposição de um i na entrelinha e o acrescentamento de um s. — (c) Ad sedem está traçado. — (d) Acrescento posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.