Carta testamenti de Sancto Martino de Paliales

Cartulário:

Nº Documento: 
0255
Fólio: 
121r-121v
Data do documento
Ano: 
1090
Mês: 
8
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Hec est carta testamenti quam i[u]ssi facere ego Basilissa una cum filiis Thedon et Louegildo et Adosinda et Vidal et Garcia Diaz ad monasterium Sancti Vincencii Vakarice in diebus abbatis Salomonis de hereditate nostra propria quam habemus in territorio Colinbrie iuxta uilla que est de Arias Menendiz, Sancto Martino de Paliales, cum suis terminis: i[n] Oriente uia puplica que Vaccarizam; in Occidente uia Vimearia; ad Septemtrionem uilla de Arias Menendiz per illa Via Coua; ad Meridiem(b) illo forno de Guiario usque in illa uia que superius diximus pro nostrorum peccatorum et de parentum nostrorum. Si autem aliquis homo contra hoc scriptum aliquid temptare ausus fuerit quantum auferre temptauerit in quadruplum componat pro sola presumpcione supradicto monasterio. Et hoc nostrum scriptum semper sit firmum. Si uero perseuerauerit a liminibus Ecclesie et a corpore et sanguine Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda traditore dampnatus in inferno. Facta carta testamenti XVII Kalendas Septembris, Era M.a C.a XX.a VIII.a. Nos supradicti Bassilisa cum filiis meis Tedon et Louegildo et Adosinda et meos heredes Garcia et Vidal qui hoc scriptum iussimus facere proprias manus ro † † † † † † boramus.
Qui presentes fuerunt testes: Iohannes Godiniz ts., — Didacus Guldies ts., — Suarius Bellicos ts., — Iohannes acolitus ts., — Fromarigo presbiter ts., — Tructesindus presbiter ts., — Daniel presbiter ts., — Salomon prepositus Vacarice ts., — Olidi frater ts., — Anserigo frater ts.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica, a partir de Sancto Martino, está escrita em letra diferente. — (b) As letras -ri- encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.