Series testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0260
Fólio: 
122v-123r
Data do documento
Ano: 
1150
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 7, or. car.
Vid. etiam o documento 25 (= Cópia B).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, nomine Hauro Gunsaluiz, nulla necessitate conpulsa nec suadente imperio sed promta ac beniuola uoluntate, testamentum sedi Colinbriensi Sancte Marie facio de tercia omni parte mee domus, quam habeo in Colinbria, et tercia, similiter, parte illius uinee, quam prope Sanctam Iustam habeo, et de tercia parte tocius mee hereditatis, quam habeo in territorio Colinbrie, in loco qui dicitur Aluerca terciaque parte(a) meorum casalium, quos in Freisenda habeo, preter unum casale quod meo nepoti dedi, tali, uidelicet, pacto ut illud nepos meus, nomine Menendus Suariz, cun[c]tis diebus uite sue habeat. Post mortem uero eius, predicte sedi Sancte Marie relinquat; et de tercia parte duorum casalium, quos in Baesteirus(b) habeo, et ex omni tercia parte mobilium rerum, post obitum meum, inuentarum mihi pertinencium, tali, uidelicet, pacto ut in uita mea hec omnia supradicta habeam. Post obitum meum, sedis Colinbriana Sancte Marie, hereditario iure, possideat ut clerici ibidem comorantes semper, in oracionibus suis, mei memoriam faciant. Sed si forte aliquis, ex meis propinquis uel extraneis, uenerit qui hoc meum factum frangere temptauerit, quisquis fuerit, in primis sit excomunicatus et a gremio Sancte Ecclesie sequestratus, ex auctoritate Dei Omnipotentis et Sancte Marie Virginis et apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum, quorum reliquie in secretario predicte sedis honorifice continentur; et insuper non sit ei licitum per ullam asercionem sed, pro sola temptacione, quantum inquisierit tantum in duplum supradicte sedi componat; et [hec] carta semper suum uigorem obtineat. Facta carta mense Nouembris, Era M.a C.a LXXX.a VIII.a Ego, uero, supranominatus Hauro Gunsaluiz, qui hoc testamentum facere iussi, propriis manibus roboraui et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Ciprianus presbiter ts., — Iohannes presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Martinus presbiter ts., — Gundisaluus diaconus ts.
Gundisaluus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) O r encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) As letras -ei- encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.