Testamentum de heredita[te] de Isgueira Mauricio episcopo

Cartulário:

Nº Documento: 
0393
Fólio: 
162v-163r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
1
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Suarius presbiter scripturam testamenti facio uobis domno Mauricio pontifici de hereditate mea propria quam habeo in uilla quam appellantur Isgeira que habet iacencia secus foce Vauca prope littora maris. Dono uobis illam et testor cum om[n]ibus adprestacionibus suis que in se obtinet et ad prestitum hominis est una cum sua ecclesia omni mea racione quod in ipsa predicta ecclesia heredito uel in ipsa uilla pare[n]tum meorum uel de apresuria temporibus Sesnandi consulis Colimbriensi, ita ut de hodie die habeatis uos illa firmiter ad proficuum ecclesie uestre Sancte Marie Colimbriense sedis per redempcione anime mee uel parentum meorum sed fide reseruata ut inde illa media ex illa prefata in uita mea sint ad stipendia mea uel fratrum meorum et post obitum meum remaneat integra uobis predicto episcopo siue ad ecclesiam uestram. Et sic adhuc conuencionem uobiscum facio ut omnes germanos meos tam in uita mea quam post obitum meum remaneant in illa supradicta medietate et sint ibi per manus uestras uobis seruientes uel ad prefatam(b) ecclesiam uel successoribus uestris et ut uos sitis defensores eorum et mihi similiter in uita mea beneficium caritatis inpendatis tam in anima quam in corpore, ita ex hac die sit de meo iure abrasa et uobis predicto episcopo tradita atque confirmata tam uobis quam clericis uestris uel successoribus qui ea ecclesia iam dicta permanserint. Facta carta donacionis et testamenti, Era M.a C.a X.v.a I.a, pridie Kalendas Frebuarii. Et si forsitam aliquis homo uenerit contra hunc factum ad irrumpendum tam ego quam aliquis ex meis propinquis siue ex germanis aut extraneis quisquis fuerit ille conponat hoc quod usurpauerit quadragies uel undecies. Et hoc meum donum ad predictum locum perhenniter obtineat firmitatem. Ego Suarius presbiter uobis domno Mauricio episcopo hoc scriptum confirmo et cum manibus propriis roboro † o. Ego Mauricius Dei gratia Colimbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis inpono †.
Ramirus prior Visensis conf., — Egas Pelaiz ts., — Menendus Ramiriz ts., — Fernandus ts., — Rodericus abbas La[me]censis cenobii conf., — Iohannes Nuniz ts., — Frogia prior Senensis conf., — Ennecus Visensis presbiter conf., — Gunsaluus prior Colimbriense sedis conf., — Odorius archidiaconus conf.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde Mauricio, em letra da mesma época, mas diferente. — (b) As letras -fa- encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.