Carta confirmationis de Vimineira

Cartulário:

Nº Documento: 
0376
Fólio: 
158v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
1
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 305 (= Cópia B).

(a) In Christi nomine. Ego, Menendus, Baldemiri filius, facio tibi, germane mee Sisilli, cartam confirmacionis de medietate hereditatum siue omnium mearum rerum; uidelicet, medietatem de illa Vimanaria et medietatem de illis terris de Alualad et medietatem uinearum mearum et medietatem domi; et de illis uasis argenteis siue de omnibus utensilibus que in ea sunt similiter; atque de uaccis et ouibus, ut habeas et possideas, omnibus diebus uite tue, hereditario iure et, post obitum tuum, sicut hic scriptum est, ea disponas, id est, terciam partem ex omnibus Sancte Marie Colimbriensis sedis per testamentum relinquas, duas partes ad subrinos tuos equaliter relinquas, id est, unam partem filie mee Iuste relinquas, et alteram partem ad suprinum meum, Menendo Iohannis. Sciendum uero est quia ideo hoc tibi feci, quia alium uirum preter me, cum quo hereditates et cetera adquisisses, habere noluisti et seruicium mihi ut bene placuit fecisti et faciens, dum uixero, promisisti. Ego, Menendus supranominatus, qui hoc scriptum facere iussi propria, manu roboraui et tibi, sorori mee, tradidi coram idoneis testibus, quorum nomina scripta sunt inferius. Facta donacionis karta Nonas Ianuarii, Era M.a C.a XXX.a VIIII.a. Mauricius, Colimbriensis episcopus, confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Anaia Vistrariz ts., — Fernandus Irmigiz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Artaldus pr.(b) ts., — Iohannes Gunsendiz ts., — Bellicus Iustiz ts., — Didacus Roderiguiz ts., — Mitus Cidiz ts., — Rechamondus Auiz ts., — Floridus Gudiniz ts.
Tellus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada na margem, em letra da mesma época, mas diferente, desde de Vimineira. — (b) Esta abreviatura está riscada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.