Dispensatio de Vilarino

Cartulário:

Nº Documento: 
0371
Fólio: 
157r-157v
Data do documento
Nota: 

Documento sem data, mas, dado que o mosteiro de Santa Cruz, fundado em 1131, é um dos beneficiados no documento, este só pode ser posterior àquela data.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Ego Petrus Arias timens diem mortis mee mando ita distribuere substantiam meam omnem post obitum meum: in primis ad Sanctam Mariam mando dare mulam quam conparaui de Petro Menendiz et omnem hereditatem quam habeo ultra flumen preter illam quam dedi Petro Maza et unam cupam grandem et terciam partem tam uini quam panis istius anni et decimam Vilarini quicumquem habuerit illam det Sancte Marie; ad pontem unum iugum boum et unam mulam et maurum nigrum Aluitum; ad Laurbanum duas uacas et unam cupam de carualiu; ad ambas confrarias singulos morabitinos; ad Sanctam Crucem unum morabitinum. Et dent pro captiuis illam meam mauram et maurulum minimum et soberadum illum de susanum. Ceteras meas casas cum sua quintana et cetera omnia que remanent mando dare f[rat]ribus meis. Tercia pars que mihi contingit frati meo Suario Arias habeat illam in uita sua et semen eius si relictum fuerit post ipsum. Si autem non habuerit semen remaneat aliis f[rat]ribus meis et concedo consuprino meo Petro illum equum quem ei dedi. Et omnia hec que mando sint per manus Suarii Menendiz. Ad abbatem meum uel culcitrum meum uel mantum meum †.
Saluador alfaiat ts., — Arias Menendiz ts., — Petrus Patiz ts., — Gunsaluus aurifex ts., — Pelagius Christoforiz ts.

Aparato: 

(a) Na rubrica, de Vilarino está escrito, na margem direita, em letra diferente, mas da mesma época.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.