Testamentum de Marmeleira ad Vaccarizam

Cartulário:

Nº Documento: 
0372
Fólio: 
157v
Data do documento
Ano: 
1086
Mês: 
8
Dia: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Ego Arias Menendiz et uxor mea Tiuilli in honore Sancte Trinitatis et propter timorem mortis(b) et diem iudicii facimus testamentum de nostra uilla quam uocitant Marmeleira. Et habet has terminaciones: per cacumen mons Tritici quomodo spartimus cum filiis Iohanne Menendiz et de alia parte quomodo trans ultra illo rego et aplicat usque ad illum mons de illa sculka et ex alia parte quomodo diuidimus cum Sanson Gudiniz per illum uallezinum de illis azambugeiros usque plicat in illo fontano et ultra illum fontanum quomodo partimus cum ipso Samson per illa lomba que uenit de illo forno et quomodo spartimus cum Tedon per illo lombo de illo carualial donec plicat in illo spineiro. Mandamus ut si unus ex nobis morierit sit istum testamentum confirmatum in honore Sancti Vincenti in eius loco concessa ad stipendium clericorum uel pauperum ibi habitancium et ipse qui remanserit post obitum alteri habeat illam in uita sua et post obitum suum tornet eam in cenobii Sancti Vincenti et mandamus nostram quintanam tribuere in ecclesiam Sancti Saluatoris de omni nostra facultate extra illas uineas de Colimbria et ipsas kasas quas mandamus in redempcione captiuuorum et ipsud testamentum quod sursum resonat fiat per manus cuius fuerit monasterium Vacarize. Factum est istud testamentum die III Idus Augusti, Era M.a C.a XX IIII. Ego Arias et Tiuilli hoc testamentum manibus nostris roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: Ramiru abba conf., — Iohannes presbiter conf., — Floridus ts., — Randulfus ts., — Grasia ts., — Zameiro ts., — Menendus ts., — Salomon ts., — Sendinus ts.
Petrus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas diferente, desde ad Vaccarizam. — (b) Entre as letras t e is existem outras letras riscadas e ilegíveis.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.