[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0229
Fólio: 
113r
Data do documento
Ano: 
1107
Mês: 
6
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 32, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. g, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 467 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego, Adosinda, prolix Saluadoris, in Domino Deo, eternam salutem, amen. Placuit mihi, per bonam pacis uoluntatem, nullo quoque gentis imperio nec suadentis articulo nec timescentis metum sed propria mihi accessit uoluntas, ut facerem tibi, Iohanni Gundesendiz, et uxori tue, Exemene, sicut facio, cartam uendicionis de hereditate mea propria, quam habeo de subieccione auorum meorum et genitrice mee, Columba. Et habet iacencia in uilla Iben Ordonis, subtus montem Fustem, discurrente riuulo Sur et Baroso, qui discurrunt ad Vaugam, terrictorio Alaho[e]n. Do uobis, in ipsa uilla supranominata, meam racionem integram, quantu[m]que ibi habeo uel quantum mihie contingit, inter fratres et heredes, per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire, et cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet, que ad prestitum hominis sunt; pro qua accepi a uobis, precio, LXXX modios: tantum mihi bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Igitur, ex hoc die, sit ipsa hereditas de meo iure abrasa, et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit, uel uenero, hanc cartam irrumpere, et nos in concilio noluero auctorizare uel uindicare, post uestram partem aut uos in uoce nostra, quomodo pariam uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum fuerit melioratam; et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis die IIII Nonas Iunii, Era M.a C.a X.v.a V.a. Ego, Ausenda supradicta, uobis, Iohanni Gunsendiz, et uxori uestre, Exemena, hanc cartam uendicionis, manu mea robor † o.
Qui presentes fuerunt: Didacus Venegas uidit, — Osebius ts., — Ansitu Nodariz uidit, — Pelagius Cidiz uidit, — Suarius ts., — Arias ts., — Saluador ts.
Pelagius titulauit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.