[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0228
Fólio: 
112v-113r
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
8
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 53, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. f, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 216 (= Cópia C).

(a) In Dei nomine. Ego, Transilli, una cum filiis meis, Bradida et Fradegundia et Spiuli et Leuili. Placuit nobis, per bonam pacis uoluntatem, nullo quoque gentis imperio, nec suadentis articulo, neque pertimescentis metum sed propria nobis accessit uoluntas, ut faceremus uobis, Iohanni Gundesendiz, et uxori uestre, Exemena, sicut et facimus, kartam uendicionis de hereditate nostra propria, quam habemus in uilla quam uocitant Iban Ordonis, subtus montem Fuste, discurrente ribulo Sur, terrictorio Al[a]hoen(b). Est ipsa hereditas, in loco predicto, medietate de ipso kasal de super ipso laurario, et medietatem de ipso kasal quem dicunt de Sauegodo. Et habuimus illam hereditatem, ex subiecione auie nostre, Segesenda, et a genitore nostro, Ildosindo; et ego, Transilli(c), habui illam ex parte filii mei, Guimera, qui migrauit in meo iudicio. Damus uobis illam atque concedimus, cum omnes suas prestaciones, quantas in se obtinet que ad prestitum hominis sunt, per huius locis et uicos et terminos antiquos, per ubi illam potueritis inuenire. Et accepimus a uobis, precio, L modios: tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Igitur, ab hoc die in antea, sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit, uel uenerimus, hanc cartam irrumpere, et nos in concilio noluerimus defendere uel auctorizare, post uestram partem aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam, et quantum fuerit melioratam; et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis die XVIII Kalendas Septembris, Era M.a C.a XXX.a VI. Ego, Transilli, una cum filiis meis iam supranominatos, hanc cartam uendicionis manibus nostris roboramu † † † † s.
Qui presentes fuerunt: Iohannes ts., — Suarius ts., — Iohannes ts.
Didacus Venegas adnunciaui, — Iohannes presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) O e encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) O primeiro i encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.