Carta de ecclesia de Carualio

Cartulário:

Nº Documento: 
0240
Fólio: 
116r-116v
Data do documento
Ano: 
1178
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 14, or. car. (carta partida por sentença: Fiat pax et ueritas).

(a) Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Vermudus Dei gratia Colimbriensis episcopus(b) una cum consensu canonicorum eiusdem sedi facimus kartam conuentionis et firmitudinis uobis domne Bilide et filiis uestri Gonsaluo, Fernandi et Bartholomeo de illa ecclesia de Carualio. Facimus scilicet tale conuentionis pactum ut quandiu uos seu aliquis de filiis uel nepotibus uestris siue de parentela uestra uillam illam de Carualio possederit pro tercia quam nobis debetis de ipsa ecclesia sicut consuetudo est aliarum ecclesiarum duos morabitinos in unoquoque anno pro festo scilicet Sancti Micahelis persoluatis. Si autem alico casu interueniente predictam uillam de Carualio uendideritis uos uel aliquis de progenie uestra hereditario iure uobis succedentibus cuicumque alii persone que non sit de parentela uestra uel forsitam alicui ecclesie siue monasterio testari uoluerit excepto eidem sedi Colimbriensis(c) tunc licitum sit episcopo seu canonicis absque ulla contradictione ab eadem ecclesia terciam partem sicuti de aliis ecclesiis exigere. Hoc autem facimus pro amore patris uestri qui in ecclesia nostra sepultus iacet et simul pro amore uestro et ut semper in uita et morte uestra in eadem sede consilio et auxilio pro posse uestra semper adiutores et benefactores sitis. Facta conuentionis et firmitudinis karta mense Aprilis, Era M.a CC.a XVI.a.
Qui presentes fuerunt: Petrus presbiter prior conf., — Pelagius presbiter cantor conf., — Ciprianus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Sesnandus presbiter conf., — Martinus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Petrus diaconus conf.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita. — (b) Primeiro documento onde é referido o nome de D. Bermudo, bispo de Coimbra (1177-1182). — (c) O s final desta palavra está traçado no sentido de corrigir para Colimbriensi.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.