Curta uenditionis de domo sita intus Colimbria

Cartulário:

Nº Documento: 
0245
Fólio: 
117v
Data do documento
Ano: 
1143
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 41, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Maria Iohannis uobis domno Iohanni priori sedis Sancte Marie et canonicis uestris ibidem commorantibus de una casa cum sua quintana quam habui intus Colinbriam prope ecclesiam Sancte Marie, cuius termini isti sunt: in Oriente uia puplica; in Occidente domus Sancte Marie; in Aquilone casa de Diago Reisa; in Affrico casa de Adosinda. Vendidi uobis et successoribus uestris predictam casam meam sicuti fuit terminata superius et concessi cum sua quintana et sua intrada et exida pro precio quod de uobis accepi VI.ex morabetinos aureos tantum enim mihi et uobis bene complacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Igitur ad hac die in antea habeatis eam firmiter uos et uestri successores et faciatis de ea quidquid uobis placuerit in perpetuum. Et si aliquis homo tam de meis propinquis quam de extraneis hanc cartam irrumpere aut illam casam inquirere uobis uel auferre presumpserit quisquis(a) fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat. Et si ego in concilio eam uobis auctoriza[re] uel defendere non potuero aut noluero tunc sim constricta coram iudice donec reddam uobis illam casam duplatam et quantum fuerit melioratam et iudici aliud tantum. Et hec carta semper habeat uigorem. Facta carta mense Ianuario, Era M.a C.a LXXX.a I.a. Ego prefata Maria hanc cartam propria manu coram idoneis testibus roboraui et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Martinus Petriz Geusen ts., — Iohannes tendeiro ts., — Anorricus ts., — Egas Velio ts., — Iohannes Vermuiz ts., — Martinus Senior ts., — Iohannes Suariz ts., — Tellus subdiaconus ts.
Salomon notuit.

Aparato: 

(a) O primeiro quis encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.