Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0346
Fólio: 
149r-149v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
2
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Nos Petrus et Pelagius et alius Pelagius Iohannis filii testamus medietatem uinee que fuit de patre nostro Sancte Marie sedis pro remedio anime sue et ut memoriam sui sit in ea. Habet autem iacencia in Colinbriensi territorio in loco qui dicitur(b) et sunt terminaciones eius: ad Orientem uia puplica; ad Occidentem uineam de cenobio Lorbani; ad Aquilonem uia puplica; ad Septentrionem uineam Sancti Saluatoris. Si uero nos aut aliquis homo uenerit et hoc nostrum factum infringere uoluerit, in primis(c) sit maledictus et a corpore Christi(d) sit extraneatus et a liminibus Sancte Ecclesie pellatus et insuper quantum auferre uoluerit in duplum tantum reddat. At tamen hoc nostrum scriptum semper habeat robur. Facta carta testacionis Nonas Februarii, Era M C XXX VIIII. Nos uero supradicti Petrus et Pelagius et alius Pelagius Iohannis filii hanc cartam confirmamus et manus proprias consignamu † † † † s et super altare Sancte Marie offerimus coram idoneis testibus.
Recamundus ts., — Gunsaluus Guterriz ts., — Honorigus Vermudiz ts., — Aluitus Zamariz ts., — Gunsaluus ferrarius ts.
Iulianus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) A seguir a esta palavra há um espaço em branco destinado eventualmente a receber o nome do local. — (c) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.