Testamentum de uilar Mauritio episcopo

Cartulário:

Nº Documento: 
0381
Fólio: 
159v-160r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Gunsaluus Ordoniz in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit mihi per bonam pacis uoluntatem asto animo integroque meo consilio nullum quoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metum sed propria mea uoluntate ut faceremus uobis Mauricio episcopo sedis Colimbriensis textum et scripture firmitatis de parte illius monasterii de Vilar et de suis agicionibus quas ego ibi habeo da tercia u.a. Et habeo illam hereditatem ex parte auorum et parentorum meorum in uilla quam uocitant Vilar subtus montem Castro Petroso et Montem Grande discurrente riuulo Feberos et flumen Durio(b) terredorio Portugalensis in loco iam supradicto. Damus uobis illo acisterio nostram porcionem qui sicut est nostra racione inter fratres uel heredes. Damus illam uobis per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire intus et foris. Damus atque concedimus uobis illam hereditatem cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est et cum exitu moncium uel regressum. Damus atque concedimus pro quam accepimus a uobis precio C solidos et unam cupam tantum nobis et uobis bene conplacuit et de precio nichil remansit in debitum. Vos destis et nos accepimus iure quieto temporibus seculorum ita ut de hodie die et tempore seculorum sit illa hereditas et illud acisterium de tercia quintam de iure nostro abrasa et in uestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc kartulam uendicionis et firmitatis ad imrumpendum quesierit tam propinquis quam extraneis quam de progenie et nos illam in concilio noluerimus auturgare uel deuindicare post uestram partem aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis illam duplatam uel quantum fuerit melioratam et iudicatum et uobis p[er]petim habitura. Facta karta uendicionis et firmitatis die Nonas Iunii, Era M.a C X.v.a VI.a. Ego Gunsaluus Ordoniz uobis Mauricio episcopo Colimbriensis sedis hanc cartam uendicionis et firmitatis manu mea r † oboro.
Qui presentes fuerunt: Sesnandus archidiaconus conf., — Sesnandus ts., — Menendus ts., — Gunsaluus ts., — abbas domno Rodrigu ts., — abbas Frogia conf.
Gundesindus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, desde Mauritio. — (b) A letra u foi sobreposta a um o para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.