Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0402
Fólio: 
165v
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
8
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, n.º 17, doc. a, cóp. séc. XII.
Vid. etiam os documentos 310 e 408 (= Cópias D e E).

In Christi nomine. Ego, Arias, presbiter, una cu[m] sorore mea, Gontina, et filiis eius Gu[n]disaluo Garsie et Pelagio Froile et uxore eius Lupa, facimus cartam uenditionis uobis, episcopo domno Gundisaluo, et canonicis uestris Colimbriensis sedis, de hereditate nostra propria quam habemus in territorio Sancte Marie de Ciuitate, ex parte matris nostre, Adosinda Auinnicia, idem exceptam quintam partem que est cognati nostri, Menendi Garsie, et uxoris eius, Flamule. Totas illas quattor quintas de tota illa hereditate, quam habuit iam dicta mater nostra, Adosinda, in Sancto Iohanne de Valeir, tam de ecclesiasti quam de laicaile, de testationibus, domibus, uineis, pomaribus, terris cultis et incultis, per omnia qua potuerit inueniri loca; pro qua hereditate dedistis nobis, in precium, CC modios: tantum nobis bene placuit et de pretio apud uos nichil remansit. Habeatis uos illas iam dictas quattuor quintas, iure hereditario, et facite ex eis quicquid uobis placuerit. Et si aliquis, quod fieri non credimus, hoc nostrum scriptum irrumpere uoluerit, et nos pro uobis quod uobis uendimus defendere et in concilio uobis auctorizare noluerimus aut non potuerimus, pariamus uobis hereditatem platam et quantum fuerit melioratam. Facta uenditionis carta Calendas Septembris, Era M.a C.a LII.a. Nos, supradiciti Arias, Gontina, Gundisaluus, Pelagius et Lupa, qui hoc scriptum facere iussimus et in concilio roborauimus et hec sig † † † na fecimus.
Qui presentes fuerunt: Aluitus Recamundiz ts., — Gundisaluus Gutierriz ts., — Anaia Vestrariz ts., — Menendus Gonzaluiz ts.
Martinus subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.