[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0662
Fólio: 
255r
Data do documento
Ano: 
1207
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus fieri ego domna Eiua et ego Petrus Guterriz uobis Pelagio Muniz et uxori uestre Marie Suerii de una almunia quam ego domna Eiua habui cum marito meo Fernando Petri ultra flumen Mondeci super pontem Colinbrie, cuius isti sunt termini: in Oriente Arnatum; in Occidente uos comparatores; in Aquilone similiter uos compararatores et Petrus Petri; in Affrico Dominicus Iohannis et Petrus Petri. Vendimus uobis ipsam almuniam cum medietate de ipso puteo pro precio quod a uobis accepimus scilicet LX morabitinos de quibus ego domna Eiua accepi XXX morabitinos in mea medietate et Petrus Goteriz alios XXX morabitinos in medietate de meo marito F(ernando) Petri quos dedi pro sua anima ubi ille mandauit illos dare quia sic placuit nobis et uobis et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Igitur habeatis uos illam et omnis posteritas uestra et faciatis de illa quicquid uobis placuerit in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit tam de nostris quam de extraneis qui hanc kartam irrumpere uoluerit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et quantum fuerit meliorata et domino regi aliud tantum. Facta carta mense Aprilis, Era M.a CC.a X.v. V. Nos uero supranominati qui hanc cartam fieri precepimus coram subscriptis roborauimus et hec signa fecimus.
Qui affuerunt: Ego Petrus Petri filius de dona Eiua confirmo, — ego Dominicus Gonsalui consubprinus de F(ernandi) Petri confirmo. — Petrus M[ene]ndiz ts., — Suerius Tanina ts., — Iohannes Rotundus ts., — Iohannes Pelagii ts., — Menendus Suariz ts., — Michael Suariz ts., — Martinus Aiuapremia ts., — Menendus Menendiz ts., — Menendus Toiriz ts., — Petrus Suariz ts.
Fernandus scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.