Karta de auenaale que fuit empta pro anniuersario episcopi Michaelis

Cartulário:

Nº Documento: 
0655
Fólio: 
252v
Data do documento
Ano: 
1182
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, n.º 24, doc. a), or. car.

In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Petrus Aluitiz uobis Petro Iohanni priori sedis Sancte Marie Colimbriensis et canonicis ibidem commorantibus de illa hereditate quam habeo cum mea mulier in Auelanal(a). Vendo uobis inde totam meam medietatem tam de molendinis quam de domibus quam de terris ruptis et irruptis preter illam domum que est circa molendinum, quam do ad meam germanam, pro precio quod a uobis accepi scilicet VI morabitinos qui fuerunt de illis quos dedit episcopus domnus Michael refectorio pro suo anniuersario quia tamen nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Igitur ab hac die in antea de meo iure sit abrasa et in uestro dominio sit tradita atque confirmata. Facta karta uenditionis et firmitudinis mense Ianuario, Era M.a CC.a XX.a. Ego supranominatus Petrus Aluitiz qui hanc kartam scribere iussi coram ydoneis testibus roboraui et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Fernandus Petriz ts., — P[e]trus Menendiz ts., — P[e]trus Soariz ts., — Menendus Menendiz ts., — Petrus diaconus adfuit, — Nuno Trabalio ts., — Petrus Petriz ts., — Menendus Petriz ts., — Martinus Petriz ts., — Iohannes presbiter adfuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Aueianal.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.