[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0504
Fólio: 
195r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 41, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 233 (= Cópia B).

Sub Christi nomine. Ego, Arias, filius Gondesendo, facio cartam uenditionis uobis domno, Iohanne Gondesindizi, et uxor uestra, Exemena, de uilla Sala et Lagenosa et Spomir et Amaral. Vendo uobis, de uillas ipsas supradictas hereditibus meo quinione et de fratritrbus meis, Menendo Gondesindizi et Pelagio et Maria. Et habemus eas ex parte auuculo nostro, Cidi Don. Et uendo uobis illas, sana mente, neque pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria mihi accessit uoluptas. Accepi ergo de uobis, in precio, XV modios, quos ego diuidi cum fratribus meis: tantum mihi et illis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Et abent iacencia, subtus Mons Retundo, territorio Alaphoen, discurrente ribulo Sur. Si, igitur, quilibet, uir aut mulier, de propinquis meis aut de extraneis, uel ego, uenero qui hoc meum factum irrumpere temptauerit, et ego in concilio deuindicare uel autorizare uobis non potuero aut noluero aut uos in uoce mea, tunc, constrictus legali iudicio duplatis hereditatibus uobis reddam, de meis propriis facultatibus, et desuper quantum fuerit melioratibus; uos autem semper obtineatis eas. Facta carta uenditionis mense Nouembris, Era T.a C.a X.v.a VI.a. Ego, supradictus Arias, qui hanc cartam iussi facere, cum propria manu mea r † oboraui.
Qui presentes fuerunt: Ianardus ts., — Martinus ts., — Egas ts., — Odario ts.
Petrus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.