Vendicio balneo

Cartulário:

Nº Documento: 
0247
Fólio: 
118r-118v
Data do documento
Ano: 
1145
Mês: 
12
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 44, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Pelagius Filiol et uxor mea Maria Petriz ac mee antenate Maria Bella et Tarasia siue frater illarum Martinus uobis domno Iohanni sedis Sancte Marie priori canonicisque ibidem comorantibus siue successoribus uestris de nostra porcione quam uendidimus uobis de illo balneo cum suis casibus ac suo andamio et de suo puteo cum suo andamio pro duobus morabetinis. Similiter eciam supradicto modo ego Regnaldus et uxor mea Eugenia Siguiniz uendidimus uobis aliam nostram porcionem de supradicto balneo cum suis casis ac suo andamio siue suo puteo cum suo andamio per circuitum pro aliis duobus morabitinis aureis et est in suburbio Colinbrie iuxta uestram almuniam. Habeatis uos totas illas nostras porciones uidelicet quantum nos ibi habemus et pertinebat de tota illa hereditate et possideatis firmiter per ubi illam potueritis inuenire cum ingresu(a) et regressu suo et sit a iure nostro abrasa et uestre potestati tradita et confirmata iure quieto. Et si aliquis ex nostra parentela siue ab extranea uenerit siue nos uenerimus ad hanc cartam ad infringendum aut uobis illam hereditatem aut aliquid inde auferre temtauerit quisquis fu[er]it pro sola temptatione componat eam uobis duplatam et quantum fuerit melioratam et iudici terre aliud tantum. Et hec carta semper habeat uigorem que perscripta est IIII Kalendas Ianuarii, sub Era M.a C.a LXXX.a III.a. Nos prefati qui hanc cartam facere iussimus propriis manibus eam confirmauimus et sig † † † † † † na hec fecimus.
Item ego Menendus Segiun eodem modo uendidi et concessi uobis meam porcionem de eodem balneo cum suis casis et de puteo cum suo andamio per circuitum pro duobus morabitinis aureis.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Goesteiz ts., — Petrus Venegas ts., — Martinus Mohabe ts., — Nunus Guterriz ts., — Martinus Alcardeir ts., — Iohannes Zancanio ts., — Martinus Taliauias ts., — Saluador alfaiate ts.

Aparato: 

(a) As letras -su encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.