Testamentum de uinea

Cartulário:

Nº Documento: 
0246
Fólio: 
117v-118r
Data do documento
Ano: 
1096
Mês: 
4
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego Didacus Cidiz condam presbiter placuit mihi per bona mente et propria uoluntate propter amorem Dei et pro remedio peccatorum meorum facere scripturam testamenti sicut et facio ecclesie Sancte Marie sedis Colinbriensis de uinea mea quam habeo in monte Gemili ad Occidentalem plagam eiusdem ciuitatis ultra Mondecum flumen et de domo mea quam habeo in eius suburbio de omnibusque rebus meis tam de magnis quam de mediocribus et minimis, de mobilibus et inmobilibus, de omnibus omnino que modo habeo et que usque ad horam(a) mortis mee acquirere et obtinere potuero ea racione ut ego ea omnia in mea uita usufructuario obtineam pro beneficio per benediccionem episcopi et clericorum eius sedis et post obitum meum reddantur omnia ad integrum supradicte ecclesie Sancte Marie profutura habitatoribus ipsius loci in mei memoriam. Si autem quilibet uir aut mulier tam de propinquis meis quam de extraneis cuiuscumque potencie aut gradus hoc meum factum irrumpere temtauerit non habeat licenciam per quamlibet calliditatis assertionem sed pro sola presumptione quadruplo eidem ecclesie de suis facultatibus restituat cuncta que auferre uoluerit et maneat extra limen ecclesie alienus a corpore et(b) sanguine Christi et segregatus a consorcio et omni societate fidelium christianorum quandiu in hac pertinencia perdurauerit. Et hoc meum spontaneum factum plenam semper habeat stabilitatem. Facta est hec carta testamenti et oblata super altare Sancte Marie et in manum simul domni Cresconii eiusdem ciuitatis episcopi, adstantibus clericis et quibusdam laicis, die VI.a feria, hora fere tercia, XIIII Kalendas Maias, in Era M.a C.a XXX.a IIII.a. Ego supradictus Didacus ad huius facti roborem propria manu hoc sig † num Crucis subscripsi †.
Martinus prephate ecclesie prior adfui, — Salomon presbiter adfui, — Erus presbiter adfui, — Petrus Tolosanus presbiter adfui, — Iohannes presbiter adfui, — Petrus Iulianiz adfui, — Petrus Go[n]disaluiz presbiter adfui, — Poncius presbiter adfui, — Gondisaluus presbiter et monacus adfui, — Martinus Menendiz ts., — Sendinus Anseriquiz ts., — Todegildus Todemiriz ts., — Fernandus Vitiseliz ts., — Halife Sendiniz ts., — Petrus Ramiriz ts., — Petrus Martiniz ts., — Erus Ouequiz ts., — Pelagius Adefonsi ts., — Louegildus ts., — Erus Pelaiz ts., — Fernandus Ansuriz ts. — Diacones: Sisnandus et Petrus. — Subdiacones: Pelagius, — alter Pelagius et Tellus. — Exorciste: Iohannes, — Erus, — Iulianus, — Pelagius, — Martinus. — Petrus presbiter adfui, — Viliulfus presbiter adfui, — Menendus presbiter adfui, — Zoleima Louegildiz adfui ts., — Iohannes Saluatoriz adfui(c) ts., — Pelagius Sisnandiz adfui ts.,— Iohannes Fernandiz ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) O h encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) Palavra adicionada na entrelinha. — (c) O d encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.