Carta dimissionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0253
Fólio: 
120r-120v
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
8
Dia: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta dimissionis et firmitudinis quam facimus ego Suarius Suariz et socrus mea Eolalia Gilufiz ecclesie Sancte Dei Genitricis Marie Colinbriensis sedis sub manu prioris domni uel Michaeli(a) Salomonis et canonicorum ibidem comorantium de illa hereditate quam habemus in termino Sancti Martini et de uinea quam ibidem possidemus(b). Tali uidelicet pacto ut in uita nostra eas usufructuario possideamus et octauam partem cum sua heredigarie(c) eidem sedi fideliter tribuamus quandiu eas excoluerimus. Si autem incultas eas dimiserimus prefate sedi absque ulla contradictione restituantur. Post obitum uero nostrum absque aliquo siue successore seu herede in prenominata ecclesia remaneant. Siquis autem uestrum quod absit hanc dimissionis cartam infringere seu diminuere presumpserit pro sola temptacione ipsis hereditatibus primo careat et quantum ab eadem sede auferre temptauerit tantum in duplum eidem conponat et regie potestati tantumdem exuoluere cogatur et insuper sit excomunicatus et quandiu in hac temeritate permanserit cum catholicis participacionem non habeat. Et hec carta semper suum robur obtineat. Facta carta VII.o Idus Augusti, Era M.a C.a LX.v.a IIII.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus roborauimus et hec sig † † na fecimus.
Qui presentes fuerunt: Martinus Mohabe ts., — Suarius Venegas ts., — Petrus Coliar ts., — Pelagius Honoriguiz ts., — Petrus Venegas ts., — Munius ts., — Martinus Sporarius ts. — Michael presbiter adfuit, — Petrus presbiter Garsias adfuit, — Martinus presbiter Sal[uatoris] adfuit, — Petrus presbiter Iohannis adfuit, — Gundisaluus presbiter Arias adfuit, — Petrus subdiaconus Arias adfuit, — Petrus subdiaconus Rodriguiz adfuit.
Ego Iuxta Petriz hanc dimissionem quam uir meus Suarius facit concedo et manu mea roboro et hoc signum f † acio.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) As palavras uel Michaeli encontram-se adicionadas na entrelinha. — (b) O primeiro s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Palavra emendada de hereditate.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.