Carta testamenti de ecclesia de Ripa Fracta in Viseo

Cartulário:

Nº Documento: 
0254
Fólio: 
120v-121r
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
12
Dia: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Patris et Filii [et] Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam fecimus nos presbiteri Zacaria et Monio fratres filii uidelicet Miti sedi Sancte Marie Colinbriensi eiusque pontifici atque omnibus canonicis ibidem usque in perpetuum commorantibus de ecclesia nostra quam penitus una cum matre nostra Ledegundia nomine a fundamentis restaurauimus de appressuria(b) de hereditario iure que sita dinoscitur in territorio Visiensi in loco scilicet uocato Ripa Fracta iuxta fluuium Vauga atque in titulo Beate Marie nostra inuitatione a pontifice Colinbriensi domno Mauricio dicata est. Sciendum est quoniam hoc testamentum fecimus predicte iam sedi Colinbriensi sana mente integra uoluntate nemo nos ad hoc inu[i]tus faciendum conpellente de ecclesia supraterminata et bene edificata cum omnibus suis passulibus ut mos est ecclesiarum LXXXIIII.or ex omnibus quatuor partibus et cum omni suo ornatu, uestimentis ecclesiasticis scilicet et libris, signis et utensilibus sacris, domibus, uineis, terris cultis et incultis et cum omni quod ad prestitum hominis est ut hoc prosit uictui pontificum atque clericorum in predicta sede usque in perpetuum commorantium nobis uero intercessione Beate Marie semper Virginis et om[n]ium sanctorum et eorum quorum reliquie ibidem tesaurizate creduntur a Deo Omnipotente p[e]cc[a]torum remissio concedatur et simus participes orationum et missarum eorum pontificum atque omnium clericorum illuc comorantium i[n] perpetuum. Illi uero qui hoc contradicere in aliquo uoluerint seu auferre temptauerit cuiuscumque condicionis fuerint in quadruplum a iudice uel a comite huius patrie constricti predicte sedi restituant insuper a Deo Omnipotente et a predictis omnibus sanctis anathematizati atque a liminibus omnium ecclesiarum et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sequestrati quandiu in hac permanserint audacia quoadusque satisfactione peracta et cun[c]ta que supra ad integram redacta permaneant. Immo et hoc nostrum testamentum semper maneat firmum. Quod factum est atque sub testimonio fidelium quorum nomina infrascripta sunt manibus propriis ro † † † † boratum, III Idus Decenbris, Luna XIII.a(c), Era M.a C.a X.v.a IIII.a, regnante domn[o] Adefonso rege † †.
Martinus predicte sedis prepositus conf., — Petrus presbiter conf., — Menendus archidiaconus conf., — Iohannes presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Iohannes diaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Iulianus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Salomo[n] presbiter conf., — Sisnandus presbiter conf., — Nunus diaconus conf., — Daniel presbiter conf., — Dauid presbiter conf., — Menendus presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Gondisaluus diaconus conf.
Gondisaluus Gauiniz notuit.

Aparato: 

(a) A partir de ecclesia, a rubrica está escrita com letra diferente. — (b) O i encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) De acordo com Rui de Azevedo, a cota dos Idus não é condizente com a lua.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.