Placitum de terra Sancti Martini

Cartulário:

Nº Documento: 
0267
Fólio: 
124v
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 24, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 30 (= Cópia B).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego, Osereu Ramiriz, una cum fratre meo Menendo Ramiriz et sorore nostra Sanctia ecciam et Iusta, plazum ligale et scriptura firmitatis facimus uobis episcopo domno Gundisaluo et uestris successoribus, de uno pedazo de terra quam arripiuit pater noster Romirus Osoreiz in testamento de Sancto Martino, ut semper demus uobis inde decimam partem in rationem de toto fructu quem ibi Deus dederit et similiter uestris successoribus faciamus. Et ipsa terra iacet ultra flumen Mondecum, prope uiam que uadit ad illam Soieiram; etiam terminauit eam Arias Eriz ante presenciam uestram, et alii multi homines uobiscum ibidem aderant. Igitur, ab hac die semper uestrum maiordomum recoliamus pro domino ipsius terre et decimam fidelem, ut supradiximus, ei reddamus. Si aliquis forsitam ex nobis ad uestrum maiordomum aliquam iniuriam fecerit, uos dicite nobis ut inde corrigamus, aut quislibet homo in uestra uice nos inde moneat; et si noluerimus corrigere, ipsam hereditatem perdamus im perpetuum; et quantum male fecerimus per sentenciam et ad iudicem Colimbrie reddamus suum iudicatum. Iterum quisquis ex nobis corrigere et emendare uoluerit semper suam racionem de ipsa terra integram habeat. Facta carta mense Decenber, Era M.a C.a L.a IIII.a. Nos autem, supradicti fratres, scilicet, Osoreu et Mendus et Sanctia simulque et Iusta, qui hoc plazum et hoc scriptum fieri iussimus coram idoneis testibus, cum manibus nostris ro † † † † borauimus et signa hec fecimus.
Martinus prior, — Eusebius abba, — Saluator Fernandiz, — Laurencius archidiaconus, — Daniel pre[s]biter, — Artaldus, — Randulfus Zoleimaz, — Menendus Gundisaluiz, — Martinus iudex, — Aluitus Recamundiz.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.