Testamenti series de ecclesia de Lubon episcopo Mauricio

Cartulário:

Nº Documento: 
0266
Fólio: 
124v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
9
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancti(b) Patris et Indiuidue Trinitatis. Et ego famula Dei Patrina pariter cum filiis meis ideo placuit nobis pro remedio anime nostre ut faceremus textum scriptura firmitatis de illa ecclesia Sancti Iacobi de Lunbon quartam integram cum suas adtestaciones et suas edificaciones et de Sancto Georgio de Caldelas tercia integra et de casale de Vlidi aliam terciam. Et fuerunt istas hereditates de domno Pelagio Guidisliz meo seniore. Adtesto eas ego Patrina Eriz pariter cum filiis meis pro remedio anime sue siue nostrarum. Testamus eas ad sede Sancte Marie Colinbriensis ad pontificum domnum Mauricium ut in uita uestra teneam ipsas hereditates ego Patrina de manu domni episcopi Mauricii siue canonicorum Sancte Marie et habet inde racione quale mihi iusserit domnus episcopus et post obitum meum relinquam eas ad Sancte Marie ut(c) partem habeamus inde in diem iudicii. Siquis aliquis homo uenerit uel uenerimus qui hoc factum nostrum infringere uoluerit, in primis sit excomunicatus et a fide Christi sit separatus et insuper pariat ipsas hereditates duplatas et iudicato . Facta carta testationis die quod erit XVIII Kalendas Octobris, Era M.a C.a XXX.a VIIII.a. Ego Patrina Eriz pariter cum filiis meis et Petro Ioaziniz in hoc testamento nostras manus ro † † † boramus. Excepto illo casale de Guisandi.
Qui presentes fuerunt: Dauid Recemondiz ts., — Garcia archidiaconus ts., — Arias presbiter conf., — Zoleima Venegas ts., — Menendo Andulfiz ts., — Ero Pelaiz ts., — Pelagio Gontadiz ts., — Gunza[l]uo Didaz ts., — Petrus presbiter conf.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra diferente mas da mesma época, desde de ecclesia. — (b) Palavra adicionada na entrelinha. — (c) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.