Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0273
Fólio: 
126r
Data do documento
Ano: 
1131
Mês: 
7
Dia: 
22
Nota: 

A data expressa no L. P. parece ser M C L X.ᵛ.ᵒ VIIII (1199, ano 1161). Contudo, este último ultrapassa os anos do episcopado de D. Bernardo de Coimbra (1128-1146) e de D. Paio Mendes de Braga (1118-1137), citados no documento, respectivamente como donatário e confirmante. Assim, o X não deve ser aspado (= 40), mas equivaler a dez, correspondendo, por isso, ao ano de 1131.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Pater [et Filius] et Spiritus Sanctus, amen. Ego comes Fernandus sano animo atque propria uoluntate de hereditate mea propria quam mihi dedit regina domna Tarasia Adefonsis regis filia scilicet Alafoen do atque concedo quandam particulam que est iusta Sanctum Petrum de Sur sicut illam dederat Colinbriensi sedi et superscriptum terminauerat infans domnus Adefonsus filius supradicte regine. De tota illa hereditate testamentum facio iam dicte sedi Colinbriensi et clericis ibidem commorantibus episcopoque domno Bernaldo eiusque successoribus in perpetuum pro anime regine iam dicte domne Tarasie quam Dominus eorum oracionibus aliorumque bonorum omnium sanctis suis faciat sociari. De hodie die totum illud testamentum sicut supradiximus infans inde per suis locis terminatum fecerat scriptum auctorizo et confirmo. Si uero aliquis quod fieri non credo ad conturbandum uel irrumpendum hoc meum testamentum restituat et regine potestati aliud tantum. Qui si tante potencie uel crudelitatis fuerit ut in ista pertinacia huius uite finem faciat cum Datan et Abiron quos uiuos deglutiuit terra et cum illis quibus dicet Dominus in die iudicii: "Ite maledicte igne eternum qui preparatus diabolo et angeli eius"(a) partem habeat. Facta carta testamenti XI.o Kalendas Augusti, Era M C LX.a VIIII. Ego comes Fernandus qui hoc scriptum facere iussi coram domno Pelagio Bracarensium archiepiscopo et aliorum bonorum hominum presencia quorum nomina inferius sunt scripta propria manu mea roborau † i.
Comes Adefonsus ts., — Pelagius Velasquiz ts., — Sarraci[n]o Ossoriz ts. — Garsea Suariz ts., — Gomez Baruudo ts., — Sueiro Prouizo ts., — Tellus archiadiaconus, — Iohannes archidiaconus conf., — Mido archidiaconus conf., — Petrus archidiaconus conf.
Monio notuit.

Aparato: 

(a) Mat. 25, 41: "Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.