Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0272
Fólio: 
125v-126r
Data do documento
Ano: 
1092
Nota: 

1092-1098. O documento não está datado, mas como foi feito na presença do bispo de Coimbra D. Crescónio, que o subscreveu, está compreendido dentro do seu episcopado (1092-1098).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 58, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 323 (= Cópia C).

In Dei nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego, Truitesendo, presbiter, ad ecclesiam Sancte Marie episcopalis sedis Colinbriensis, de ecclesia que uocatur Sancti Petri, in terra Alaphoen, comodo concludit per suos terminos. Hii sunt enim: incipit de Petra Taxucarie et discurrit in pronum, per illam aquam et diuidit per illam uillam Paules et uadit ad illas petras, surper Porto Manso, et transit illum riuulum Sur et uadit per illud fundamentum quod uocant Liniolum, super Sancti Christofori locum, et transit ad foce de riuulo qui uocatur Traucia, ad ipsam Varzenam, et concludit ipsam Varzenam, cum suo molino integra, et transit per illum riuulum et inde per ipsum Linionum et per illo Barreiro, quomodo extremat cum uilla Ansianes, et feret in illam Petram Taxucariam, unde prius incepimus. Sicut concludit, est totum testamentum ecclesie ipsius Sancti Petri et casal ubi habitat Rodrigo Barragan et tercia de Sancta Maria de Mato et medietate de Suberosa, quomodo concludit per illum fontaninum de Sancta Cruce. Et fuit ipsa hereditas de matre Gontini Iustiz et ipse Gotinus incartauit tio meo, abbati domno meo Gontigio, et ipse abbas dompnus Gotinus dedit eam mihi. Et ego concedo illam supradicte episcopali et Sancte Marie, propter amorem Dei et pro remedio peccatorum meorum, et totum quod in terra Alapohen in testamento et in laicali accipere debeo per ueritatem inter meos heredes, per manum episcopi domni Cresconii et clericorum eius presenciam. Si, autem, quilibet, propinqus meus siue extraneus, hoc meum factum irrumpere temptauerit, pro presumpcione sola sit excomunicatus et maledictus a Deo, quandiu permanserit in ipsa pertinacia et componat, de suis propriis facultatibus, supradicte sedi quadruplum totum quod auferre temptauerit. Et hoc meum factum semper obtineat stabilitatem †.
Qui adfuerunt: Petrus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Cresconius episcopus conf., — Martinus prior conf., — Iohannes presbiter conf. — Pelagius diaconus uid[i]t, —Tellus diaconus uidit, — Sisnandus diaconus uidit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.