Hec est carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0271
Fólio: 
125r-125v
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
7
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Menendus presbiter sana mente et propria uoluntate feci ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colinbrie et eiusdem l[o]ci episcopo domno Gundisaluo siue clericis ibidem commorantibus de ecclesia mea propria quam populaui in diebus domini comitis Henrici et habeo illa de apresuria. Predicta ecclesia mea est sita(a) territorio Seniorin, discurrente discurrente flumen Mondeci et alia parte ribulo Adon et est in partibus Visiensis. Concedo illam ecclesiam cum suis testamentis et suis passalibus et adicio illam ecclesiam de Moreira cum suis adiectionibus et testamentis et illud testamentum de Adaulfo cui sit beata requies. Iterum concedo illam apresuria de Calafaz, scilicet de eclesiastico et libros et uestimenta, mobile uel inmobile que ibi fuerint tunc post obitum meum ad integro concedo predicte sedi. Vniuersa que in hoc testamento sunt scripta maneant mihi in mea uita fructuario usu possidenda iussu uestro et post obitum meum ad prenominatam ecclesiam reuertantur obtinenda episcopo et clericis in eodem loco habitantibus pro remissione peccatorum meorum in mei [me]moriam ut eorum oracionibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod meo merito nequeo ualeam adipisci. Hoc denique per contestacionem Omnipotentissime Deitatis dico quod huic meo facto non ero contrarius. Quod si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus coercere ego seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit licitum sed pro sola temeritate de suis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie et quandiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus et cum Iuda traditore Domini in inferno lugeat penam. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta est carta testamenti XVII Kalendas Augustas, Era M C X.v. VIII.a. Ego supradictus Menendus presbiter hoc quod prono animo fieri decreui super altare Sancte Marie coram idoneis testibus ponens propria manu roboraui †.
Martinus presbiter prior conf., — Salamon presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Sesnandus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Nunus diaconus conf., — Petrus subdiaconus ts., — Iohannes subdiaconus ts.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Esta palavra foi escrita sobre outras que foram rasuradas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.