Distributio

Cartulário:

Nº Documento: 
0279
Fólio: 
128r-128v
Data do documento
Nota: 

Documento sem data, mas posterior a 28-8-1156. Cfr. o documento 276.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Maria timens diem mortis mee mando quomodo pro(a) anima mea post obitum meum mea manda(b) sint diuisa. In primis mando dare ad meum uirum dompnum Petrum meam medietatem sui equi et sue mule et meam medietatem de domibus Colinbrie et meam medietatem de illis quinque casales de Villa Pauca cum senara uinee tali uidelicet pacto ut post obitum suum remaneant supradictos casales cum senara uinee sedi Sancte Marie. Et proinde det I morabitinum in unoquoque anno pro meo anniuersario supradicte sedi, et trahat unum captiuum pro mea anima. Et ideo hoc facio illi quia ille dabat mihi omnes suas hereditates de Colinbria et de Laurosa in omni uita mea. Post obitum meum dentur pro sua anima iusserit. Et mando Opistali I.o casal in Faua Podre. Et mando fratri meo Sancio medietatem do Auelaal et Petro meo suprino meum mantum et meam pelliciam et Pelagio Petriz unum casal in Portunias et unam leiram in Parte Arene meam partem. Et ad ponti duos morabitinos et ad gafos unum morabitinum. Ad opus Sancti Andree I.o morabitino, Sancto Georgii unum morabitinum, Sancto Petro I.o morabitino, Sancto Christoforo I.o morabitino, dompnus Luzu V quinales uini. Et ad nouum V modios inter panem et uinum, Marie Arias II.os modios inter panem et uinum, Martinus Gudiniz I.o morabitino, Sancto Petro de Laurosa illo casal Suarius Iohanni cum medietate de Vinial et I.o feltro et I.o plumazo et I.o alfambar. Meo magistro Perrot I.o morabitino, meo magistro Christoforo III morabitinos, meo nepoti I.o poldro, mea nepote I.o tapete et I.o cozedra et I.o bono plumazo et manta I.a fazenzal et duas sauanas et I.a cortina. Et mando liberare Fotema et Mariam cum suo filio et Farrussa(c) et integrent dompnum Petrum de alio tanto habere.
Qui presentes fuerunt: Menendus presbiter Eriz ts., — Sancius Petriz ts., — Iohannes Odoriz ts., — Luzu ts., — Petrus diaconus Sanchiz adfuit, — Christoforus presbiter adfuit.

Aparato: 

(a) Palavra adicionada na entrelinha. — (b) As palavras mea manda encontram-se adicionadas na entrelinha. — (c) O primeiro s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.