Testamentum de uilla Ripe Mondeci de Miserera

Cartulário:

Nº Documento: 
0283
Fólio: 
129v
Data do documento
Ano: 
1121
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Nos Daniel Oariz et Petrus Fandiz et ego Pelagius Ramiriz cum uxoribus nostris Maria, Susana et Maria, facimus testamentum medietatis unius uillule que in partibus Colinbrie est determinata sedi Sancte Marie Colinbriensi et episcopo domno Guldisaluo et dompno Martino ei[u]sdem sedis priori et clericis in ea commorantibus eciam uniuersis eorum successoribus unde Viarigus frater ceteram medietatem dicte ecclesie post obitum suum reliquit et testamentum unde ibi seruatur. Damus et concedimus predicte sedi ipsam hereditatem pro remedio animarum nostrarum sicuti ex una parte fluminis Mondeci et ex altera diuiditur a foce Seire usque in illa brachia que Misarera uocantur. Tali scilicet conuencione ut dum in hac superstites fuerimus uita possideamus eam. Post obitum uero nostrum si aliquis ex nostris successoribus remanserit possideat illam. Sed ille noster successor qui eam tenuerit faciat inde tale seruicium predicte sedi quale et nos facimus. Et si nullus ex nostris successoribus remanserit sedi Sancte Marie integra remaneat. Quisquis uero hanc fimiter confringere uoluerit sit excomunicatus et cum Iuda proditore in infernum missus quantumque auferre temptauerit in duplum illi qui uocem tenuerit componat regentique patriam aliud tantum. Facta scriptura mense Iulii, Era M.a C.a L.a VIIII.a. Nos prefati qui hanc firmitudinem facere iussimus coram testibus confirmamus et hec signa fecimu † † † s.
Qui adfuerunt: Ego Martinus ei[u]sdem sedis prior conf., — Dominicus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Arias Eriz ts., — Aluitus Vermudiz ts., — Ramirus Maruaniz ts.
Menendus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.