Testamentum de hereditate Ville Coue

Cartulário:

Nº Documento: 
0287
Fólio: 
130v-131r
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Ego Iohannes presbiter facio testamentum tocius mee hereditatis et uniuerse mee possibilitatis ad ecclesiam Sancte Marie Colinbriensi sedis. Iubeo dare pro anima mea et meorum parentum et ut clerici ibi commorantes semper mei momoriam agant uidelicet meam domum que est in Penna Coua cum omnia prestito quod in ea fuerit et illas(b) hereditates quas habeo in Mortalago et illos nasseiros quos habeo in foce de Laurbano. Hoc testamentum facio predicte sedi post obitum meum. Sed si in hac peregrinacione in qua modo uado ex hac fragilitate carnis solutus fuero mando dare ad supranominatam ecclesiam in quanto superius sonat X modios tritico et X quinales uini cum sua cuba et duas porcas et uno porco et omnem facultatem ubi potuerint illam inuenire. Quisquis huius testamenti seriem in aliquo irrumpere temptauerit a Domino sit maledictus et cum Iuda traditore in profundum inferni dimersus et quantum auferre uoluerit tantum in quadruplum componat predicte sedi. Facta firm[it]atis scriptura mense Octubris, Era M C LX VI.a. Ego Iohannes presbiter qui hoc testamentum fieri iussi propria manu confirmo et hoc signum fec † i.
Qui adfuerunt: Iohannes prior conf., — Dominicus presbiter conf., — Petrus Susaniz ts., — Martinus presbiter Arei conf., — Pelagius diaconus conf., — Iohannes Martiniz ts., — Iohannes presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Aluito Menendiz ts., — Monio Martiniz ts., — Petrus Aluitiz ts., — Arias Iohannis ts.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, foi acrescentado, em letra da mesma época, Testamentum Iohannis Lazariz e, em letra do século XIII, de domum et de nassariis de Penna Coua et de hereditates de Mortaagua. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.