Testamentum in uille Valeir

Cartulário:

Nº Documento: 
0291
Fólio: 
131v-132r
Data do documento
Ano: 
977
Mês: 
4
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ob honorem uel amorem tue Christe triumphatorum et martirum tuorum natiuitas Sancti Iohannis Babtista et precursoris Christi corum baselica esse fundata discernitur in uilla Valeiri discurrente riuulo Rio Mediano terredorio Portugalensis prope ciuitas Sancta Maria. Obinde ego Penedruia placui mihi bona pacis et uoluntas ut Valeri et ipse casal quos uocitant Osorei et ipse casal in ripa de illo riuulo que discurre per Figueiredo et de alia parte in Gondulfi medio dio de illo casal de riba de illo riuulo iusta illas pinnas per ubi illos potueritis inuenire et ille casal quos uocitant Sauegodi exparte cum Osorei per illo riuulo que discurre de Figueiredo et per ille aroio que dis[curre] de illa lagona et exparte com Pumares et uadit iusta illo forno telliario. Do ad ipsius locis sanctis mea hereditate et mea hedificia quantum ibi potueritis inuenire et pro remedio anime mee et pro uictum et uestimentum monacorum fratrum uel sororum qui ibidem in seruicio permanent et non damus ei licitum ad nullo ominem proinde aligo deuindincare nisi ad ipsius domnis(b)sanctis. Notum die quod est X Kalendas Maii, Era M.a X.a V.a. Siquis tamen quod fieri non creditis(c) aliquis homo uenerit ad irrumpendum contra hu[n]c factum nostrum irrumpere temptauerit, in primis seiat excomunicatus ad corpus Domini et sanguinis et cum Iuda traditore parte suscipiat in eterna da[m]pnacione et nunquam finienda et insuper pariat ipsum quod sursum resonat duplatum. Factum est(d) hunc series testamentum Penedruia in oc series testamentum manu mea roboro.
Qui adfuerunt: Gunsaluus presbiter quos uidit, — Ordonio ts., — Enula quos uidit, — Afonso presbiter quos uidit, — Petrus ts., — Nebo Cano quos uidit, — Auomar quos uidit, — Senteiro quos uidit.
Inuenando notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi escrita na margem esquerda e, desde uille, em letra diferente. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.