Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0292
Fólio: 
132r-132v
Data do documento
Ano: 
1127
Nota: 

Não é possível determinar nem o mês nem o dia, porque a data refere apenas X.ᵒ Kalendas. Por outro lado e ainda feita uma duplicação nos milhares, porque Era M.ᵃ LX.ᵃ V.ᵃ super milesima corresponde ao ano 2127.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ob on[or]em uel amorem tuo Christe triumphatorum et martirum tuorum natiuitas Sancti Iohannis Babtista et precursoris Christi corum baselice esse fundata discernitur in uilla Valeiri discurrente riuulo Rio Mediano territorio Portugalense prope ciuitas Sancta Maria. Obinde et ego Solacio Froilaci(a) placuit mihi bone pacis et uoluntas ut facere ad ipsius locis domnis sanctis textum simul et scripture firmitatis de hereditate mea propria que habeo in uilla quod est inter Casal de Tilla et in uilla Palumbos et est ipse casal in ripa de illo riuulo que discurre pro Palumbos et alia parte in Palumbos mea racione ubi illa potueritis inuenire. Do ad ipsius locis sanctis V.a de meo plantate et de mea edificia quantumque potueritis edificare usque ad obitum meum et do pro remedio anime mee et promptum et uestitum monacorum uel sororum fratrum clericorum que ibidem in seruicio permanentem et non damus ei licitum ad nullo hominem proinde alico deuindicare nisi ad ipsius domnis(b) sanctis sic larea comodo edificia ubi potueritis inuenire cum omnem aprestacionembus suis. Et sic non remanserit mihi semen torne se illa hereditate integra ad ipsa ecclesia. Nodum diem quod est X.o Kalendas, Era M C LX.a V super milesima. Siquis tamen quo fieri non creditis aliquis homo uenerit ad irrumpendum contra hunc factum nostrum irrumpere temptauerit, in primis sit excomunicatus et ade a corpus sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi et cum Iuda partem suam accipiat in eternam da[m]pnacione et nunquam finienda et insuper pariet ipsum resonat duplatam. Factam est hunc series testamentum Solacio hoc serias testamentum manu mea roboro.
Qui adfuerunt: Froiazi Gunsaluizi quos uidit, — Ero Cidizi quos uidit, — Cinila quos uidit, — Sueiro Sendinici quos uidit, — Victus Moniz ts., — Godino ts.
Louegildo notuit.

Aparato: 

(a) O l encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.