Carta uenditionis de hereditate quem est in uilla Lauado[res]

Cartulário:

Nº Documento: 
0293
Fólio: 
132v
Data do documento
Ano: 
1097
Mês: 
5
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I , doc. 50, or. vis. trans..
Vid. etiam o documento 50 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego, Gunsaluus Soariz. Placuit mihi per bone pacis uoluntatem, nullus quoque gentis imperio, nec suadentis articulo, neque perterrentis metu, sed propria mihi accessit uoluntas, ut facerem cartam uendicionis, sicut et facio uobis, domno Cresconio Colinbriensi episcopo, de hereditate mea, propria quam habeo de successione patris mei Suarii Gunsaluiz et auie mee, domne Godesindiz, in uilla quam uocant Lauatores, inter uillam Ollarios et uillam Sancti Micahelis et Tebulosam, subtus monte Saxo Albo, discurrente riuulo Fribus, prope castrum Petrosum territorio Portugalense(a). Concedo uobis, de ipsa uilla iam dicta Lauatores, meam partem integram, id est, sextam minus quinta ipsius sexte, in omnibus locis ubi illam potueritis inuenire per suos terminos, cum domibus et molinorum sedilibus, et cum omnibus edificiis et cum omnibus que in se obtinet, que hominibus prestita sunt. Accepi autem de uobis precium unum caballum in L solidos et XVIII.o solidos argenti monete: tantum michi bene complacuit et de precio et de precio apud uos nichil remansit debitum, ita ut, ab hoc die et tempore, sit ipsa iam supranominata hereditas de iuri meo abrasa et potestati uestre sit tradita et confirmata. Habeatis uos illam firmiter et uestri successores, iuri quieto, temporibus seculorum. Si tamen, quod non creditur, contra hanc cartam uendicionis ego uenero uel uenerit quispiam, cuiuslibet generis aud dignitatis, ad irrumpendum et ego eam in iudicio pro uobis defendere et uobis auctorizare noluero aud non potuero siue uos in uoce mea pro parte uestra, tunc habeatis potestatem constringere me in iudicio ut de meis propriis rebus reddat uobis illam duplatam, et uos eam perpetim obtineatis. Facta est hec carta uendicionis anno post Natiuitatem Domini millesimo et nonagesimo septimo, hoc est in Era M C XXXa V.a, V.o Nonas Maias, luna septima decima. Ego supradictus Gunsaluus Soariz uobis episcopo domno Cresconio cartam istam [s]ponte a me factam, prona mente, coram testibus, prona mente tradidi roboratam.
Qui presentes fuerunt: Garseas Gunsaluiz archidiaconus preses adfui, — Odorius Telliz qui uidit et preses adfui, — Sancius Telliz qui uidit et preses adfui, — Gunsaluus presbiter adfuit, — Sarius testes, — Fredenandus ts., — Truitesendus ts., — item Gunsaluus ts., — alius iterum Gunsaluus ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) A expressão territorium portucalense aparece amiúde no L. P., bem como territorium conimbricense, territorium Sanctae Marie, etc.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.