[Cartula firmitudinis uel conuencionis siue plazu]

Cartulário:

Nº Documento: 
0294
Fólio: 
133r
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A1) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 20, or. vis. trans. (carta partida por A B C...).
A2) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 21, or. vis. trans. (carta partida por A B C...).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Hec est cartula firmitudinis uel conuencionis siue plazu quam iussimus facere inter nos ego Petrus Osoreiz et uxor mea Eluira Menendiz de hereditatibus quas habemus in terra de Alafone et Viseo et in terra de Sena ganatas et pro ganare excepto Laurosa cum duabus ecclesis et Lagares quas ego Petrus Osoriz do ad matrem meam ut habeat illas in uita sua. Post mortem uero suam pro sua anima et pro mea ad sedem Sancte Marie Colimbriensis cuius est integra remaneant. Et mando Lagares pro anima mea ad ecclesiam ubi ego sepultus fuero. Et cum ego migratus fuero ex hoc mundo antequam uxor mea illas hereditates numquam mittat uxor mea in herenciam de alio marito qui illam pre[n]diderit neque filius neque filia quos de alio marito habuerit nisi fuit proprii filii mei et sui. Ita alius maritus pro homicida exeat filiis meis si in illorum hereditate intrare uoluerit. Et si unus de meis filiis mortuus fuerit et alter uiuus remanserit filius aut filia uel quanti fuerint ille qui migratus fuerit non faciat herenciam ad ullos homines neque ad suam matrem si maritum prendiderit nisi suos germanos qui ex me et uxore mea legitimi fuerint. Et si unus solus tantum remanserit et postea sine prole migratus fuerit nulli iam faciat herenciam nisi soli Deo pro anima sua et mea quia illas hereditates gauani. Si uero mea mulier antequam ego migrata fuerit ego Petrus similiter promitto post mortem suam facere. Et iam ex hodie die mea mulier est integrata de suis donis et de arris et non habet contra me aliquid. Et qui ex uobis istud plazum irrumpere uoluerit quantum demandauerit tantum in duplum conponat et alteri ex nobis qui uocem tenuerit D modios et domino terre aliud tantum et sit maledictus a Deo Omnipotente et excomunicatus et a fide Christi separatus uel separata et cum Iuda traditore habeat societatem in die iudicii. Et alia breuis quam antea habuimus inter nos nichil iam ualeat amplius sed ista carta semper firmum obtineat uigorem suum. E[t] tu lector qui istam breuem legeris uel alii homines clerici siue laici qui istam breuem adiuuare uoluerint adiuuet illos Deus Omnipotens amen. Et qui illam disturbarauerit et non adiuuauerit Deus Omnipotens non adiuuet illum amen neque in hoc seculo neque in futuro. Facta firmitudinis carta mense Decembris, Era M.a C.a LXX.a I.a. Ege Petrus Vsureiz et uxor mea Eluira Menendiz inter nos unus ad altarum manibus nostris hanc cartam roboramus et signamus.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluus Pelaiz ts., — Pelagius Froiaz ts., — Petrus Roiriguis ts., — Petrus Zacharias ts., — Manualdo Honoriguiz ts., — Didacus Vermuiz ts., — Petrus Roiriguiz ts.
Pelagius presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.