Testamentum de Laurosa

Cartulário:

Nº Documento: 
0300
Fólio: 
135r-135v
Data do documento
Ano: 
1119
Mês: 
3
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Segundo Rui de Azevedo (D. R., I, p. 63) este documento é falso. Para justificar esta afirmação aduz em nota o seguinte: "Parte do formulário, assim como os confirmantes e testemunhas deste doc., foram extraídos do dipl. orig. da Sé de Coimbra de 3 de Nov. 1122 (doc. 64). Divergem apenas em estar este último assinado pelo subdiácono Menendo, ao passo que o primeiro não tem notário nem o uidit de Ermigio Moniz, e dá a mais a testemunha Pelagius Vermuiz, regine notarius."

In nomine Domini. Ego regina Tharasia, filia tocius Spanie domni Alfonsi imperatoris, diuinis monitis conpuncta dono et offero sub karta testamenti et firmitudinis ecclesie Sancte Marie sedis Colimbrie ciuitatis et episcopo(a) Gunsaluuo suisque successoribus canonice promouendis in perpetuum pro remissione peccatorum meorum siue parentum atque filiorum ac nepotum qui ex me procreati fuerint uillam que uocatur Laurosa in finibus Colimbrie et Sene castelli sita sub monte Cosoirado discurrente flumine Aluia pro sustentatione episcopi eiusdem sedis ibidem degentis et clericorum canonicorum ut ibi semper pro hac oblacione memoriam mei in suis missis et oracionibus faciant. Do et concedo predictam uillam Laurosam integram sedi et episcopo eiusque successoribus sicut a prisco tempore in circuitu suis terminis terminatur et distenditur atque ab aliorum adiacenciis separatur uidelicet sicut incipit per uiam Colimbrie quomodo uadit per illam suuereiram de Gundufi et per illam borram que de Pinneirinnu uocatur ueniente usque in Aluia flumine deinde per Balocas per illam terrram que fuit de Di[da]co Ramiriz et per illam petram et per illum auteirum quod descendit ad illum riuulum qui uadit per Fauam Putrem usque in Aluia flumine, deinde per partes de Gallizis et continet in se locum qui Duas Ecclesias uocatur descendente usque in Aluia flumine. Concedo uobis predictam hereditatem cum sua ecclesia quadris lapidibus antiquitus edificata et cum omnibus suis terminis antiquis sicut superius sonat cum exitu et introitu et egressu et regressu et ingressu terris cultis et incultis, ruptis et inruptis, aquis, pascuis, pratis, montibus, uallibus, fontibus et cum quanto infra se concludit et obtinet per totum suum circuitum et ad prestamen siue comodum homini est ut sedes Sancte Marie Colimbriensis semper illam habeat perhenni iure et ab hodierno die et tempore firmiter possideat et si a dominio meo siue omnium successorum meorum omnino abrasa et potestati sedis et episcopi illius concessa perpetim et confirmata per omnia secula seculorum. Quod si quisquam regum uel meorum successorum siue heredum meorum aut aliquis potentum uel cuispiam asercionis seu dignitatis aut generis uir aut mulier hanc meam uoluerit conuellere deuocionem et hanc testamenti cartam infringere uel istam hereditatem sedi aufferre temptauerit aut h[ui]us mei decreti atque testamenti infringere tenorem sit anathema marenata in conspectu Dei Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et Sancte Marie Matris Christi et sanctorum apostolorum eius et omnium s[an]c[t]orum Dei et cum Iuda traditore perhennem perferat cruciatum et insuper conponat predicte sedi et episcopo eiusdem in quadruplum quantum auferre temptauerit et pariat duo auri(b) thalenta et domino terre iudicatum. Facta est testamenti series III Idus Martii, Era M.a C L.a VII.a. Ego regina Tharasia que hoc testamentum sedi Sancti Marie fieri iussi propria manu roboraui.
Pelagius Bracharensis archiepiscopus conf., — Petrus abbas Cellenouensis cum cetu monacorum meorum conf., — Ildefonsus Tudensis conf., — Didacus Auriensis conf., — Gunsaluus episcopus Colimbriensis conf., — Suarius Menendiz qui uidit, — Herfredus magister conf., — Menendus Muniiz qui uidit, — Fernandus Guntadiz qui uidit, — Pelagius Vermuiz regine notarius ts., — Pelagius Valasquiz palacii prepositus conf., — Petrus ts., — Ildefonsus ts., — Gudinus ts., — Pelagius T ts.
(Sinal) Regina Tharasia Pvrtvgal.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de ego. — (b) O u encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.