[Carta dimissionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0569
Fólio: 
218v
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
7
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 214 (= Cópia B).

In Christi nomine. Ego, Aluitus, et uxor mea, Susana. Placuit nobis ut faciamus tibi, Gundisaluo Recemondiz, cartam dimissionis, de hereditatibus quas uocantur Pena et Portunias, quantum nobis inde ueniebat ex parte matris nostre. Et deuenimus inde ad iudicium, ante domnum iudicem Arianum, et iudicauit ut dedisset ipse, prenominatus Gundisaluus, sacramentum, sicut et dedit, et fecissent ei dimissionem ut, nec Aluitus, neque aliquis in sua uoce, aut de uxore sua, inquirat illam partem de ipsis prenominatis uillis. Et, si aliquis ausus fuerit irrumpere hunc scriptum dimissionis, quantum auferre temptauerit, in duplo uel triplo eam componant; et hoc scriptum semper obtineat uigorem. Facta dimissionis carta IIII.o Nonas Iulii, Era M.a C.a X.v.a IIII.a. Ego, Aluitus, una cum uxore mea, tibi, Gundisaluo, in hanc cartam dimissionis manus nostras roboramus † †.
Anaia Vistrariz ts., — Midus Suariz ts., — Menendus Vizoiz ts., — Iohannes Ciprianiz ts., — Godinus Froiaz ts.
Daniel presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.