Testamentum de Portunias et de Pena et Outil

Cartulário:

Nº Documento: 
0285
Fólio: 
130r-130v
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
10
Dia: 
16
Nota: 

Neste documento, a cota do dia é XVIII.ᵒ Kalendas Nouembrem. Está errado, pois assim corresponderia a 15 de Outubro, que é o dia dos Idus. A) apresenta como cota XVII Kalendas Nouembrem, i. e., 16 de Outubro.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 25, or. vis. trans.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Gunsaluus prolis Recemundi placuit mihi propter amorem Dei et pro remedio meorum peccatorum facere cartam testamenti sicut et facio ecclesie Sancte Marie Colinbriensis sedis et episcopo dompno Mauricio o[mn]ibusque clericis in supra iam dicta sede commorantibus de tercia parte mearum hereditatum, id est: de tercia parte de tota mea hereditate quam habeo in Portunias, de uineis et pomeribus, terris cultis et incultis, similiter de aquis et pascuis; et de tercia parte de tota mea hereditate de Penna; et similiter testo terciam partem iam dicte sedi de illa hereditate que habeo in Outil iusta Satir et de illa domo quam mea mater testauit predicte sedi. Hanc testacionem que ego Gundisaluus nunc facio iam eam feceram in diebus(a) domni Cresconii episcopi anteque hanc mulierem habeo(b) haberem et ideo eam in hac testacione non nomino. Has autem hereditatum partes iam nominatum sint Sancte Marie ab hodierno die et deinceps nulla interposita occasione ut Deus, intercedente Beata Virgo Maria cum omnibus sanctis, propicius sit mihi et ignoscat delicta mea parenteque tribuat mihi cum omnibus sanctis in regno Filii sui Domini Nostri Ihesu Christi. Si mihi mors euenerit et ex me semen non remanserit qui dignus sit ad accipiendam meam hereditatem totas meas hereditates et omne quod habuero mobile et inmobile sit iam dicte sedi Sancte Marie. Si uero quilibet ex propinquis meis seu ex alicumque potencia hoc meum factum infringere temptauerit frangat illum Deus fraccione pessima et illi sit participacio cum diabolo in penis inferorum si eius audacia inreuocaberis extiterit et insuper constrictus canonicali sentencia et principis terre tandiu sit excomunicatus donec in duplum restituat quod auferre temptauerit. Et mea uoluntas semper sit firma. Facta testacionis carta XVIII.o Kalendas Nouembrem, Era M.a C.a X.v.a II.a. Ego iam supradictus Gunsaluus qui hoc scriptum facere iussi propria manu roboraui et signum hoc † feci et super altare Sancte Marie dominica die ad missam posui.
Qui adfuerunt: Seguinus ts., — Bellitus Iustiz ts., — Iohannes Crescemiriz ts., — Rodricus Sendiniz ts., — Sendinus Randufiz ts., — Froia presbiter uidit, — Iohannes presbiter uidit, — Petrus presbiter uidit, — Bernaldus presbiter uidit, — Sesnandus presbiter uidit.
Tellus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra adicionada na entrelinha. — (b) Palavra sopontada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.