Testamentum de hereditatibus de Laurosa

Cartulário:

Nº Documento: 
0298
Fólio: 
134v
Data do documento
Ano: 
1150
Mês: 
4
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego Petrus Cortidu ecclesie Sancte Marie Colimbriensis sedis et canonicis ibidem conmorantibus de medietatum illarum hereditatum quas habeo in Laurosa. Confido enim in oracionibus et(a) missarum sollemniis que cotidie in eadem ecclesia fiunt quod per hec salutem anime et remissionem peccatorum adquiram. Tali tamen pacto ut si ego mortuus fuero absque semine legitimi coniugii et superuixerit uxor mea Maria Gunsaluiz possideat eam in uita sua dum alium uirum non acceperit et seruiat cum ea supradicte ecclesie Sancte Marie uelut tributaria et det decimam panis et uini per singulos annos. Prior autem siue episcopus eiusdem sedis defendat eam. Si autem aliquid semen legitimi coniugii post me remanserit possideat predictas hereditates dum in mundo uixerit. Postquam morte uero consumatus fuerit remaneant in supradicta ecclesia Sancte Marie. Siquis autem homo tam de meis parentibus quam de extraneis hanc meam cartam irrumpere uoluerit uel prefatas hereditates a supranominata ecclesia alienare temptauerit non sit ei licitum ullo modo sed pro sola temptacione in duplum conponat illas hereditates et domino terrre aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus et a liminibus Sancte Ecclesie sequestratus et cum Iuda traditore habeat participium et super hoc meum factum semper obtineat uigorem suum. Facta carta testamenti II.e Kalendarum Maii, Era M.a C.a LXXXVIII. Ego supranominatus Petrus Cortidu qui hanc cartam facere iussi coram idoneis testibus roboraui et hoc signum feci †.
Qui presentes fuerunt: Suarius Venegas ts., — Gundisaluus Midiz ts., — Petrus Baldigu ts., — Petrus Lauzanus ts., — Dominicus presbiter ts., — Michael presbiter ts., — Andreas subdiaconus ts., — Petrus presbiter ts., — Suarius presbiter ts., — Ciprianus presbiter ts., — Martinus presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Tellus presbiter ts., — Gudinus presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Martinus presbiter ts., — Pelagius diaconus ts., — Christoforus presbiter ts., — Petrus diaconus ts.
Gundisaluus subdiaconus scripsit.

Aparato: 

(a) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.