Conuentionis carta de domo que est circa domum Menendi Albi

Cartulário:

Nº Documento: 
0306
Fólio: 
137v
Data do documento
Ano: 
1136
Mês: 
8
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Hec est carta conuencionis et firmitudinis quam iussi facere ego Iohannes Petriz cum omni conuentu canonicorum Sancte sedis Marie tibi Menendo Gudiniz et uxori tue Marie de uno terreno quod habemus in suburbio Colimbrie positum iuxta almuniam regis. Damus illud uobis ut faciatis ibi domum in qua habitetis et faciatis inde nobis in unoquoque anno nostrum ius scilicet unum panem de duobus alkaires et unum almudem de uino et unum caponem et decem oua reddi. Et faciatis eciam nobis inter unius aut angariam unius diei(a) quocumque opere uobis iusserimus et habeatis illam dum istud forum feceritis nobis. Si autem rebelles et indomiti nobis esse uolueritis ita ut relicto iure nostro cum adiutorio alicuius nostrum forum denegare uos studeritis uel ad alicuius auxilium confugeritis et sue diccioni uos met[ipsos] tradideritis predictam domum careatis nullumque ius ibi umquam habeatis. Et hoc non est pretermittendum, si uolueritis illam uendere pocius nobis illam uendite eo precio quo apreciata a bonis hominibus fuerit. Nos uero si noluerimus illam emere uendite cuicumque uolueritis qui faciat nobis talem forum quale uos facitis. Concedimus illam uobis et filiis uestris progenieque uestre tali condicione sicut superius resonat et neque nos neque successores nostri aufferamus illam uobis uel succesoribus uestris quandiu illud forum nobis bene feceritis et obedientes fueritis. Et si forsitan sine uestra culpa uel comisso ullo aliquis uoluerit istam firmitudinem contradicere sit excomunicatus. Et hec carta semper habeat uigorem. Facta hac carta III Nonas Agusti, Era M.a C.a LXXIIII. Nos prefati qui hanc cartam iussimus facere coram idoneis testibus manibus nostris confirmamus et hec sig † † na facimus.
Ego Iohannes prior confirmo, — Martinus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Petrus presbiter conf.

Aparato: 

(a) As letras -ei encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.