Mandatio domne Tarasie Rabaldiz

Cartulário:

Nº Documento: 
0309
Fólio: 
138r-138v
Data do documento
Ano: 
1138
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Ego Tharasia Rabaldiz(b) facio istam mandacionem ad Sanctum Iohannem de Colimbria ubi mando me sepeliri et ad episcopum Colimbriensem domnum Bernaldum de hereditatibus meis quas ego habeo de patre meo et de matre mea et quas ego ganaui cum marito meo Gundisaluuo Gundisaluiz, id est: de Tabuledo cum sua senaria quantum ad me pertinet quintam partem; et de Archuzelo quantum ad me pertinet quintam partem; et de Nigrelos quantum ad me pertinet quintam partem; de Maurel quantum ad me pertinet quintam partem; de Couelino quantum ad me pertinet quintam partem. Et cambiaui cum merito meo domno Alfonso ordiales et dedit mihi aliud casale in Pinario. Do illut integrum pro anima mea. Et de Taaueiroos quantum ad me pertinet quintam partem; et de Cambar quantum ad me pertinet quintam partem; et de Paredes et de Campia et de Cercosa et de Couelo quantum ad me pertinet quintam partem; et de Mortede et de Treixede et de Lamasma et Arazede et in campo de Colimbria et de illa mea corte de Colimbria quantum ad me pertinet quintam partem. Et ex illis hereditatibus quas ego ganaui cum marito meo domno Alfonso habeat illas in uita sua et post obitum suum det inde de illa mea parte quintam partem ad Sanctum Iohannem et illa criacion post obitum suum quantum ad me pertinet mediam partem. Et mando ad illam pontem unum uaseum argenteum aut precium pro illo et de Manuici similiter quintam partem.
Et qui audierunt et presentes fuerunt isti sunt: Suarius clericus magister illius et Afonso Pelaiz — et Menendus Venegas — et Ermigius Venegas, — Zidi Gondisaluiz, — Suarius Pelaiz, — Menendus Sandiz — et alii multi qui sunt(c) testes inde.
Facta hac carta mense Marcio, Era M.a C.a LXXVI.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita, desde domne, em letra da mesma época mas diferente. — (b) Palavra adicionada na entrelinha. — (c) O t encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.