Testamentum de ecclesia Sancti Petri de Alaphoes

Cartulário:

Nº Documento: 
0323
Fólio: 
142r-142v
Data do documento
Ano: 
1092
Nota: 

Cfr. o documento 272.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 58, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 272 (= Cópia B).

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego, Tructesindus, presbiter, facio cartam testamenti ad ecclesiam Sancte Marie episcopalis sedis Colinbriensis, de ecclesia que uocatur Sancti Petri, in terra Alahueni, quomodo concludit per suos terminos. Hi sunt enim: incipit de Petra Taxucaria et discurrit in pronum, per illam aquam et diuidit cum uilla Paules et uadit ad illas petras, super Porto Manso, et transit illum rium Sur et uadit per illud fundamentum quod uocant Liniolum, super Sancti Christofori locum, et transit ad foce de riuulo qui uocatur Traucia, ad ipsam Varzenam, et concludit ipsam Varzenam, cum suo molino integra, et transit per illum riuulum per ipsum Liniolum et per illo Barreiro, quomodo extremat cum uilla Ansianes, et fert in illam Petram Taxucariam, unde prius incipimus. Sicut concludit, est totum testamentum ipsius ecclesie Sancti Petri et casal ubi habitat Roderico Barragan(a) et tercia de San[c]ta Maria de Mato et medietate de Suberosa, quomodo concludit per illum fontaninum de Sancta Cruce. Et fuit ipsa hereditas de matre Gotini Iustiz, et ipse Gotinus incartauit illam tio meo, abbati domno Gontigio, et ipse abbas domnus Gontigius dedit eam mihi. Et ego concedam illam supradicte episcopali ecclesie Sancte Marie, propter amorem Dei et pro remedio peccatorum meorum; et totum quod in terra Alahueni in testamento et in laicali accipere debeo per ueritatem inter meos heredes, per manum episcopi domni Cresconii et clericorum eius presentiam. Si, autem, quilibet, propincus meus siue extraneus, hoc meum factum irrumpere temptauerit(b), pro presumptione sola sit excomunicatus et maledictus a Deo, quandiu permanserit in ipsa pertinatia et componat, de suis propriis facultatibus, supradicte sedi, quadruplum quod totum auferre temptauerit. Et hoc meum factum semper obtineat stabilitatem.
Cresconius episcopus, — Pelagius presbiter, — Sisnandus diaconus, — Martinus prior, — Iohannes presbiter, — Petrus presbiter, — Diaconi: Pelagius diaconus, — Tellus diaconus.

Aparato: 

(a) O primeiro r encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O p encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.