Testamentum de Leuites

Cartulário:

Nº Documento: 
0329
Fólio: 
143v-144r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
6
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Ermilli in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit mihi per bona pacis et uoluntas ut facerem ad locum Sancti Petri que est fundamento iuxta Vauga et riuulo Sur ad uobis Mauricius episcopus sicut et facio textum scripture firmitatis de hereditate mea propria que habeo in uilla quos uocitant Leuites subtus montis Ventoso territorio Alaphone discurrente riuulo Canbar et est ipsa hereditate pernominata mediatate de casal que fuit de genitori meo Gemondo. Et damus ipsam hereditatem in honore et obediencie San[c]te Marie sedis Colinbriensis et damus illam cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet pro remedio anime mee et pro timendo die magni iudicii quem nemo euadere possit. Damus uobis illam per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire. Et hoc factum nostrum se[m]per plenam habeat firmitatem. Et si aliquis homo uenerit de propinquis nostris aut extraneis et hoc textum nostrum temptauerit uel infringerit uoluerit, in primis sit maledictus a Deo et separatus ad diem magni iuditii et cum Iuda traditore habeat participacionem in eterna damnacione et pariat quantum calumniauerit in duplo et insuper C.m solidos et iudicato. Facta series testamenti notum die erit III.o Kalendas Iulii, Era T.a C.a X.v.a II.a. Ermilli ad locum San[c]ti Petri et uobis domno Mauricio episcopo in honore et obediencie San[c]te Maria Virginis sedis Colinbriensis in hac serie testamenti manum meam ro † † † boro. Ego Mauricius Dei gratia Colinbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † inpono.
Qui presentes fuerunt: Vermudus ts., — Iohannes ts., — Gondisaluus ts., — Menendus presbiter conf., — Gondisaluus(b) ts., — Ennego presbiter conf., — Gomet Gondisaluiz conf., — Zacarias T presbiter conf.
Arias scripsit et titulauit et Didacus Iben Egas anunciauit.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, a rubrica foi acrescentada com o seguinte: iuxta fluuium Cambar de Leuites uilla. — (b) Nesta palavra o d foi corrigido de g.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.