Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0332
Fólio: 
145r
Data do documento
Ano: 
1089
Mês: 
1
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Aspaio et uxor mea Requiuiro placuit mihi per bona pacis et uoluntate ut faceremus tibi Ansur et uxori tue nomine Senior hanc cartam de mea hereditate propria quam habeo de parentela quam conparaui de dona Maria et de Goda Lumece. Et habet ipsa hereditas iacentia subtus mons Fuste territorio Sancte Cruce discurrente riuulo Baroso flumen Vauga in loco predicto Casal de Louegildo. Damus uobis de ipso casale decima et de quinta quarta. Damus de ipsas raciones nostras ad uobis integras tantum nos cumpoda inter fratres uel heredes ut illa potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis, excepto illo campo de illa portela quem uobis non damus, sed damus uobis ipsum casalem cum suis terris ruptis uel baruaras aquis aquarum ex[i]tus moncium uel regressum et quantum de ad prestitum ominis est. Et accepimus de uobis precium, id est: unum bouem, XIIII modios et VI quartarios de milio et uno liteiro de V.o quartarios et una rufa de VIIII quartarios, et de precio apud uos non remansit in debito. Habeatis illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto in temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra [hanc] cartam ad inrrumpendum et in iudicio deuindicare non potuerimus uel noluerimus auctorgare quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam quantum fuerit melioratam. Facta carta uendicionis notum die quod erit II.o Kalendas Februarii, Era M.a C.a XX.a VII.a. Ego Aspaio et uxor mea Requiuiro tibi Ansur et uxori tue nomine Senior in hanc cartam uendicionis manus nostras ro † † boramus.
Qui presentes fuerunt: Vermudus ts., — Menendus ts., — Iohannes ts., — Adaulfus ts.
Iohannes presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.