Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0333
Fólio: 
145r-145v
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
1
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Maria Abidiz placuit mihi per bona pacis et uoluntate ut tibi facerem tibi Aspaio et uxor tua Riqui[ui]lo cartam de mea hereditate propria quam habeo de meo auo Louegildo. Et habet ipsa hereditates iacencia subtus mons Fuste territorrio Sancte Cruce discurrente riuulo Baroso flumen Vauga in loco predicto Casal de Louegild[o]. Damus uobis de ipso casale decima et mea subrina Goda Gomez dedit tibi de ipso casale de quinta quarta. Damus uobis ipsas nostras raciones integras tantum nos conpoda inter fratres uel eredes ut illas potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis excepto illo campo de illa portela quem uobis non damus. Damus uobis ipsum casalem(a) cum suis terris ruptis uel baruaris, aquis aquarum et sesegas monitum exitus moncium uel regressum et quantum a prestitum ominis est. Et accepimus de uobis precium, id est, XI modios et quartarium et de precio aput uos non remansit in debito. Habeatis illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam ad inrrumpendum et in iudicio deuindicare non potuerimus aut noluerimus autorgare ut pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam aut quantum a uobis fuerit meliorata. Facta carta uendicionis notum die quod erit XVI.mo Kalendas Februarii, Era M.a C.a XX.a V.a. Ego Maria una cum mea subrina Goda tibi Aspaio et uxori tue Requiuilo in hanc cartam manus nostras ro † † borauimus.
Qui presentes fuerunt: Quandila ts., — Ermorigus ts., — Notario ts., — Ansito ts.
Menendus quos notuit.

Aparato: 

(a) A letra s foi corrigida de p.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.