Venditio uinee que est in Ariel in Monte Maiore

Cartulário:

Nº Documento: 
0335
Fólio: 
145v-146r
Data do documento
Ano: 
1091
Mês: 
10
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Eiza Aluanne placuit mihi per bona mente et propria uoluntate ut facerem cartam uendicionis uobis episcopo domno Iohanni sicut et facio de uinea mea propria quam plantauerunt manus mee in loco qui dicitur Arriel iuxta ciuitatem Montis Maioris ad Orientem subtus monte Molinus secus flumen Mondecum sicut eam coram uobis testibus adsignaui per suos terminos sicut est cognita multis iuxta uiam que ducit ad ciuitatem et accepi de uobis pro illa X.v.a solidos argenti. Similiter et ego Maria Iben Eiza uendo uobis episcopo domno Iohanni meam partem de ipsa mea uinea supradicta quanta inde uenit mihi in porcionem inter meos germanos de parte matris matris mee que illam edificauit cum patre meo in ipso loco iam dicto Arriel et accepi de uobis precium decem soldorum tantum nobis bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit. Habeatis uos illam et faciatis de illa que uobis placuerit. Si uero aliquis de propinquis nostris aut de extraneis uos pro illa calumniari temptauerit et nos eam in iudicio deuindicare non potuerimus pro parte uestra aut uos in uoce nostra pro parte uestra pariemus uobis illam duplatam et quantum ibi a uobis(a) fuerit melioratum et semper uos illam habeatis. Facta est carta uendicionis IIII.o Idus Octubris in Era T C XXVIIII. Nos supradicti Eiza et filia mea Maria propria manu cartam istam roborantes fecimus hec sig † † na.
Qui presentes fuerunt: aluazir domnus Martinus presens adfuit, — Petrus Anagildiz confirmo, — Notarius Christoforiz ts., — Gotinus ts., — Erus Cidiz ts., — Dominicus Quietnuzeiz ts., — Froia Georgii ts., — Menendus Petriz ts., — Iohannes Iben Eiza conf., — Martinus Petriz ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) As letras uo- encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.